Statuty Wydziału Prawa Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.

Edycja: Statuta Facultatis Juridicae post conflagrationem Collegii ejusdem A.D. 1719 subsecutam ex mente totius Universitatis Cracoviensis per decanum ac doctores eandem Facultatem regentes conscripta, w: P. Burzyński, Nauka prawa w Uniwersytecie Krakowskim w ciągu czasu od r. 1364 do r. 1795. Wyimek z dziejów tego uniwersytetu opracowany na pierwotnych źródłach, z których dotąd nie drukowane a ważniejsze wraz z nim wychodzą, „Czasopismo Poświęcone Prawu i Umiejętnościom Politycznym”, 2, 1864, z. 5, s. XIX–XX.

STATUTUM XXII.
De professore Doctoriano.
Sicut anima corpori, ita sua unicuique adhaeret obligatio. (gloss. in l. Quis ergo. v. In

omnibus, ff. de Pecul.) cui ut quilibet, ne in conscientia teneatur, ita et Professor Casuum Conscientiae seu Doctorianus pro munere suo satisfacere debet. Munus autem Professoris Doctoriani (excepto quod Examinibus Ordinandorum adesse, et una cum alijs Examinatoribus eosdem ex praescripto Fundationis suae examinare debeat) hoc idem est, quod aliorum superius specificatorum Professorum, nempe diligens ex Authoribus approbatis Lectionis suae collectio, ejusdem hora 9na antemeridiana de die in diem more aliorum Professorum Ordinarias Lectiones praelegentium traditio, difficultatum in illa occurentium, clara facilis et ad captum audientium explicatio, et infra spatium [s. XX] duorum annorum omnium Tractatuum juxta ordinationem pientissimi Fundatoris de Anno 1636. Die 4ta Mensis Aprilis factam et Actis Capituli Cathedralis Cracoviensis ingrossatam finitio. Omnes enim res a fine denominantur et tales censentur, quales finis designat. (Barbos. et Joan. Tabor. in Thesauro Locor. Commun. Jurisprud. Lib. 6 Cap. 17. Axiomat. 9. v. Finis).
[hasła: profesor, wykłady, kapituła katedralna]