Statuty Wydziału Prawa Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.

Edycja: Statuta Facultatis Juridicae post conflagrationem Collegii ejusdem A.D. 1719 subsecutam ex mente totius Universitatis Cracoviensis per decanum ac doctores eandem Facultatem regentes conscripta, w: P. Burzyński, Nauka prawa w Uniwersytecie Krakowskim w ciągu czasu od r. 1364 do r. 1795. Wyimek z dziejów tego uniwersytetu opracowany na pierwotnych źródłach, z których dotąd nie drukowane a ważniejsze wraz z nim wychodzą, „Czasopismo Poświęcone Prawu i Umiejętnościom Politycznym”, 2, 1864, z. 5, s. XXXII– XXXIII.

STATUTUM XXXVIII.
De Juramento per creatum Doctorem praestando. Vinculo naturalis obligationis adstricti, illis debemus esse obnoxii, a quibus aliquod recepimus beneficium (c. Cum in Officijs de Testamen.) ideo et Doctor in Utroque Jure noviter creatus, ut ex recepta in Universitate Laurea Doctorali novam contrahat obligationem, aequum et justum est. Antequam igitur ex Cathedra descendet et pro collata sibi Laurea Deo Ter Optimo Maximo Beatissimae Virgini Mariae Coelorum Incolis et signanter Divinissimo Joanni Cantio Universitatis Patriarchae et Laurearum Academicarum Conservatori gratiosissimo, tum Facultati atque Hospitibus pro praesentia actui praestita gratias aget, super his duobus punctis: (quod hunc gradum in alia Universitate non reasumet et quod et quemcunque statum perveniet, bonum Universitatis pro posse promovebit), interrogante Bedello vel alio [s. XXXIII] quocunque in defectu Bedelli clara voce jurabit et suo juramento tanquam non illicito stare et illud semper in recenti memoria servare studebit. Non est enim tutum quemlibet contra juramentum suum venire, nisi tale sit, quod servatum vergat in interitum salutis aeternae. (c. Si vero de Jurejurand.).
[hasła: doktorat, promocja, katedra, bedel, przysięga]