Statuty Wydziału Prawa Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.

Edycja: Statuta Facultatis Juridicae post conflagrationem Collegii ejusdem A.D. 1719 subsecutam ex mente totius Universitatis Cracoviensis per decanum ac doctores eandem Facultatem regentes conscripta, w: P. Burzyński, Nauka prawa w Uniwersytecie Krakowskim w ciągu czasu od r. 1364 do r. 1795. Wyimek z dziejów tego uniwersytetu opracowany na pierwotnych źródłach, z których dotąd nie drukowane a ważniejsze wraz z nim wychodzą, „Czasopismo Poświęcone Prawu i Umiejętnościom Politycznym”, 2, 1864, z. 5, s. XXXVII– XXXVIII.

STATUTUM XLII.
De Praeferibilitate Professorum ad obtinendum Doctoratum concurrentium. Quoniam jura ad ea se adaptant, quae frequenter quam ad ea, quae raro eveniunt (l.nam ad ea. ff. de Legib. Senat. Consult.) jam vero in Nostra Universitate saepesaepius evenit Professorem primogenitura in Universitate posteriorem, priore primogenitura labores Juridicos citius inchoasse exindeque ad Doctoratum in Facultate obtinendum de praeferibilitate et prioritate loci contentiones et odia perpetua esse vel posse esse: ideo statuitur illum semper praeferibilem esse et locum priorem ad Doctoratum in Facultate obtinendum debere habere etiam primogenitura in Universitate posteriorem, qui qualitates in Statuto immediato praescriptas habuerit, qui actu in Facultate legerit (Andr.de Barullo. et Joan. de Plat, in 1. 2. C ut di[s. XXXVIII] gnit. ordo servetur a Chassan. in Catalog. glor. mund. part. 10. Consid. 26. citat.) quem labor prolixior commendaverit et allijs anteire fecerit. (can. Miramur §. penult. et fin. dist. 61. et Chasan. loc. cit. Consid. 27.) qui Libros composuerit et in Lucem publicam eid derit. (Lucas de Penna in l. Mulieres C. de Dignitatib. et Chassan. ubi supr. Consid. 28.) qui in jure excellentior fuerit. (gloss. in au- then. de Monach. §. Ordinatione. v. Tempus. et Chassan. loc. cit. Consid. 30.) alias in paribus meritis, laboribus et allijs qualitatibus, senio et primogeniturae locum esse. Qui enim prior est tempore, potior est jure. (c. Qui prior. de Reg. Jur. in 6.)
[hasła: doktorat, pierwszeństwo]