Statuty Kolegium Prawników (Collegium Iuridicum) Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 53, s. 11

PROPHASIS

Cunctorum Plasmator Deus, ut totius Mundi machinam miro construxit ordine (Genes 1.), ita omnia inferiora suo ordine gubernanda praecepit (teste Apostolo 1. Corinth. 14.) omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis. Ubi enim ordo non est, ibi est confusio (gloss. in Authen. de Haered. et Falcid. §. Inordinatum.), qui si in omni loco, maxime in hac inclyta clarissimorum dominorum iurisconsultorum domo servari debet. Domus enim iurisconsulti (si Lucio Crasso apud Ciceronem Lib. 1. de Orator. credimus) totius civitatis oraculum est, tam divini, quam humani iuris doctissimum; in qua omnia ad amussim, omnia ad normam aequitatis, praxis antiquae et laudabilis consuetudinis, quae vim legis habet (can. Consuetudo. dist. 1.) peragi debent. Quod ut exactius fiat statuta sequentia ab omnibus et singulis domum hanc inclytam clarissimorum dominorum iurisconsultorum nunc et in futurum inhabitantibus sacrosancte et inviolabiliter servanda sunto.