Statuty Kolegium Prawników (Collegium Iuridicum) Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.
Edycja: Leges et statuta Collegii Juridici almae Universitatis Cracoviensis, w: P. Burzyński, Nauka prawa w Uniwersytecie Krakowskim w ciągu czasu od r. 1364 do r. 1795. Wyimek z dziejów tego uniwersytetu opracowany na pierwotnych źródłach, z których dotąd nie drukowane a ważniejsze wraz z nim wychodzą, „Czasopismo Poświęcone Prawu i Umiejętnościom Politycznym”, 2, 1864, z. 5, s. XLVII.
PROPHASIS.
Cunctorum Plasmator Deus, ut totius Mundi machinam miro construxit ordine. (Genes 1.) ita omnia inferiora suo ordine gubernanda praecepit (teste Apostolo 1. Corinth. 14.) Omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis. Ubi enim ordo non est, ibi est confusio (gloss. in Authen. de Haered. et Falcid. §. Inordinatum.) qui si in omni loco, maxime in hac inclyta CC. DD. ICtorum Domo servari debet. Domus enim ICti (si Lucio Crasso apud Ciceronem Lib. 1. de Orator. credimus) totius Civitatis oraculum est, tam divini, quam humani juris doctissimum; in qua omnia ad amussim, omnia ad normam aequitatis, praxis antiquae et laudabilis consvetudinis, quae vim legis habet. (can. Consvetudo. dist. 1.) peragi debent. Quod ut exactius fiat statuta sequentia ab omnibus et singulis Domum hanc inclytam CC. DD. ICtorum nunc et in futurum Inhabitantibus sacrosancte et inviolabiliter servanda sunto.