Statuty Bursy Prawników (Długosza) Uniwersytetu Krakowskiego z 1485 r.
Rękopis Biblioteki Kórnickiej, sygn. 815, k. 1–5
[k. 1r]
Statuta concernentia intrantes domum olim D. Longini dictam Bursam Dominorum Canonistarum
Nullus acceptetur in domum neque admittatur ad ponendum bursam nisi prius in matrica Universitatis fuerit intitulatus et aliquantulum in artibus sit fundatus. Aliud
Item nullus suscipiatur in domum nisi prius pro introitalibus det aureos duos contubernii seniori, ad hoc venia senioris domus obtenta et introitalibus solutis, secus faciens locum in domo non habebit.
Aliud
Item statuimus, quod quilibet volens stare contubernio omnia subsequentia statuta sub
conscientia promittat servare.
Aliud
Item statuimus quod nemo admittatur in domum, nisi promittat obedire seniori [k. 1v]
bursae praesertim in rebus licitis et honestis. Si quis rebellis apparuerit de domo excludatur, tanquam contumax et suae propriae actor voluntatis.
Aliud
Nullus etiam suscipiatur nisi promittat seniori secreta domus tenere apud se et nulli revelare, sub poena fertonis. Si secundo excesserit, puniatur in octodecem grossis, si tertio excludatur.
[hasła: wstąpienie do bursy, immatrykulacja, księga urzędowa, bursa (opłata), wstępne (opłata), senior bursy, statuty bursy, posłuszeństwo, senior bursy, kara wykluczenia, tajemnica, kara pieniężna]
Iuramentum sic recipiendum est
Ego N. iuro domino provisori et eius seniori ac successoribus obedientiam expromitto statuta servare Bursam Canonistarum concernentia, bonumque communitatis promovere, secreta bursae non revelare personis extraneis. Sic me Deus adiuvet et sancta Dei evangelia. [hasła: przysięga, rota przysięgi, prowizor bursy, senior bursy, statuty bursy, wspólnota]
De tempore et modo solutionis bursae
Quilibet in dicta domo morari desiderans singulis septimanis bursam ponere sit astrictus secundum consuetudinem, exceptis [k. 2r] infirmis, qui tamen seniorem debent accedere et ei causas aegritudinum declarare sub poena dupli. Bursa autem per unumquemque
Niniejsza publikacja została sfinansowana ze środków Priorytetowego Obszaru Badawczego Heritage w ramach Programu Strategicznego Inicjatywa Doskonałości w Uniwersytecie Jagiellońskim
solvi debet feria sexta ante occasum solis inclusive. Si quis in diem Sabathi distulerit, puniatur in duobus quadrantibus et si in Dominicam, tribus quadrantibus et sic consequenter per additionem unius quadrantis.
[hasła: bursa (opłata), kara pieniężna, wyjątek]
De rationibus et additionibus
Statuimus ut quilibet feria sexta, prandiis peractis, vel sicut seniori videbitur expediri, dispensator seu praepositus praecedentis septimanae ad dandum rationem in praesentia senioris et ad minus unius consiliarii sit astrictus, additionesa vero si quae dandae vel non dandae per seniorem et unum consiliarium decernentur, quilibet vero easdem solvere tenebitur sub poena unius grossi.
a S łowo poprawiane, było: additionem; po poprawce na końcu wyrazu została litera n ze znakiem skrótu.
[hasła: skarbnik bursy, prepozyt bursy, senior bursy, konsyliarze bursy, rachunki, sprawozdanie, kara pieniężna]
De recedentibus in communi
Quia multi se recessuros fingunt dispensatori, quod se bursam non ponere iudicant, nulla adhuc licentia obtenta sui recessus a seniore, ideo huic errori occurrere volentes statuimus, ut si quem recedere contingit seniorem pro licentia petenda accedat, eidem causam sui recessus assignando et obtenta licentia die [k. 2v] tertia recedat, si vero longius manserit, bursam ponere astrictus et omnes negligentias [...]a arguendae [!] rem exponat, post cuius recessum senior dispensatorem advocet et eundum absolutum a positione bursae indicet; quod si seniorem non avisavit, bursam ponat sub poena dupli.
a W rękopisie puste, nieuzupełnione mie j sce na ok. jeden, dwa wyrazy.
[hasła: bursa (opłata), senior bursy, skarbnik bursy, kara pieniężna]
De tempore comedendi
a– Statuimus quod prandium diebus festivis hiemali et aestivali commutationibus post
summam missam in ecclesia cathedrali Cracoviensi celebrari debet. Coena vero diebus Dominicis post ordinariam baccalaureorum disputationem, licet aliis diebus festivis post vesperas fieri poterit. Diebus autem feriatis prandium fiat post exercitia matutina, et post lectionem decretorum, et hoc si aliquis vel aliqui de domo scholas privatas visitaverint. Diebus autem Sabbativis prandium post ordinariam magistrorum disputationem fieri debet–a.
a–a Caly akapit pisany inną ręką.
[hasła: dysputa, wykład, ćwiczenia, prawo kanoniczne, skarbnik burs, kara pieniężna, szkoła prywatna]
De ordine sedendi ad tabulam
Quilibet illum locum teneat ad mensam puta: magistri secundum ordinem suae promotionis, post hosa baccalaurei sacrorum canonum secundum ordinem suae promotionis, demum baccalaurei artium si qui fuerunt, secundum eundem [k. 3r] ordinem. Studentes vero secundum ingressum domus ad mensas resideant nisi tunc seniori videretur pro honestate
Niniejsza publikacja została sfinansowana ze środków Priorytetowego Obszaru Badawczego Heritage w ramach Programu Strategicznego Inicjatywa Doskonałości w Uniwersytecie Jagiellońskim
alicuius personae melius expedire. Ita tamen quod sacerdotes praeferantur caeteris, iuxta arbitrium senioris collocentur immediate post seniorem, qui semper primum locum obtinet sive sit sacerdos, sive non.
a Słowo poprawione, było hoc.
[hasła: porządek honorowy, student, bakałarz, promocja, wstąpienie do bursy, senior bursy, kapłan]
De benedicite et gratias
Ut homines intellectuales a bestiis irrationalibus differant et beneficia a Domino percipere recognoscant, statuimus, ut senior surgendo honeste benedicite et gratias clara voce dicat, vel saltim sacerdos aliquis cum consensu senioris, et tunc quilibet surgat honeste mitram aut capucium deponendo, ita tamen quod sacerdos vel senior unum versum vel medium, secundum consuetudinem incipiendo dicat, studentes vero alium versum vel medietatem voce sincera respondeant, hoc fiat ante prandium et ante coenam et post simili. [hasła: modlitwa, beneficium, senior bursy, kapłan, ubiór]
De recedentibus a mensa
Statuimus quod praepositus antiquus observet, ut nullus ante gratias recedere praesumat, nisi notabili superveniente causa, sub poena duorum quadrantum irremissibiliter. [hasła: prepozyt bursy, modlitwa, kara pieniężna]
[k. 3v]
De lectione ad mensam.
a– Item statuimus quod praepositus aut servitor suus ad mensam legere sit astrictus sub
poena medii grossi toties quoties neglexerit, idem conscribat non venientes ad actum–a.
a–a Caly akapit pisany innym większym duktem i kolorem atramentu, którym wpisane są tytuły paragrafów.
[hasła: prepozyt bursy, senior bursy, kara pieniężna]
De silentio ad mensam
Quia iustum est a– de eo–a ut cogitemus a quo beneficia recepimus et loquamurb, ideo
statuimus ut omnes et singuli ad mensam silentium teneant et lecturam audiant, sinec quibusvis clamoribus, detractionibus, vocis et murmurationibus, sub poena unius grossi. Sic tamen ut si alicui, vel aliquibus silentium per seniorem imponeretur et statum non servaverit secundumd arbitrium consiliariorum poterit excludi.
a–a P oprawione, było: deo. b Słowo wciśnięte. c W rękopisie: sive. d Napiasane jak solum ze znakiem skrócenia.
[hasła: beneficium, senior bursy, konsyliarze bursy, kapłan, kara pieniężna]
De portantibus ad mensam
Niniejsza publikacja została sfinansowana ze środków Priorytetowego Obszaru Badawczego Heritage w ramach Programu Strategicznego Inicjatywa Doskonałości w Uniwersytecie Jagiellońskim
Item quia plures negligentiae committuntur circa portaturam cibariorum ad tabulas,
ideo statuimus ut lector praecedentis septimanae portet scultellam ad [...]a
a–a W rękopsie tekst się urywa. Brakuje kilku linijek do końca strony.
[hasła: lektor]
[k. 4r]
De portionibus
Statuimus quod dispensator aut praepositus omnes et singulas portiones iuxta morem consuetum ad mensam ponet, sub poena medii grossi et extra tabulam nulli servare sit astrictus, nisi aliquis vel aliqui in negociis communitatis disponendis per seniorem mittetur vel mitterentur, extunc iuxta iussum senioris portiones et pulmentaria servare sit astrictus. [hasła: skarbnik bursy, prepozyt bursy, wspólnota, senior bursy, kara pieniężna]
De iniuriis circa tabulam
Nullus alterius talare recipere aut occupare vel ad cameram deportare audeat, sub poena quadrantis
Aliud
Item nullus circa tabulam rixose contra alium tempore prandii aut coenae insurgere audeat, sub poena sex grossorum. Sed si quae sibi iniuria inferri videantur pacifice tollereta quousque coena vel prandium finiatur, post vero seniorem accedat et offensam pulchre et honeste exponat, senior vero paratus sit partibus iustitiam exhibereb.
a Poprawione wtórnie na: tolle et. b W rękopisie błędnie: cochibere.
Aliud
Item nullus alterius portionem circa tabulam recipere praesumat, duoque simul et semel praetermisso ordine pro portione scutellam intingere non audeant. Si qui vero oppositum facere inventi fuerint, tanquam leves et moribus carentes, de ordine studentium commensalium eiusdem [k. 4v] mensae excludantur et circa finalem tabulam ad eandem mensam collocentur et in duobus quadrantibus nihilominus puniantur, ne praetermissis moribus scienciam acquirere valeant.
[hasła: kara pieniężna, krzywda, senior bursy, student, współstołownik, kara wykluczenia]
De suspendendis a tabula
Quilibet punitus vel poenalis iudicialiter declaratus, si suam poenam ad terminum sibi praefixum solvere neglexerit, vel pronunciatus in iudicio irrecuse ponere sit obligatus, sub poena suspensionis tabulae id est carrentia suae portionis. Si quis vero inhibitioni senioris vel eius vices gerentis contravenire praesumpserit, puniatur in quatuor grossis, quod si secundo facere repertus fuerit, puniatur in duplo et sic consequenter.
[hasła: ukarany, kara pieniężna, kara zawieszenia „od stołu”, senior bursy]
Niniejsza publikacja została sfinansowana ze środków Priorytetowego Obszaru Badawczego Heritage w ramach Programu Strategicznego Inicjatywa Doskonałości w Uniwersytecie Jagiellońskim
Aliud
Quilibet praepositus vel dispensator pro sustentatione expensarum ipsi seniori grossum dabit.
Aliuda
Item si quis seniorem verbo scandaloso et contumelioso, vel quovismodo inhonesto offenderit vel contra eum qualitercunque b – furere ausus– b fuerit et de hoc convictusc extiterit, de domo excludatur.
a N a marginesie: exludatur, qui contra d(ominum) seniorem insurrexerit. b – b Nadpisane. c W rękopisie napisane nietypowo: convictus.
[hasła: prepozyt bursy, skarbnik bursy, senior bursy, zniewaga, kara wykluczenia]
Aliud
Statuimus quod quicunque ad mandatum senioris vel vices eius gerentis praecipue pendente iudicioa [k. 5r] et ad tabulam non siluerit, quod ab eodem sibi silencium impositum fuerit, extunc mox in sex grossis puniatur, qui dum secundo vel tertio monitus non tacuerit, quarto cum silentio de domo excludatur.
a N apisane jak iudice z nieokreś l onym znakiem skrócenia.
[hasła: senior bursy, sąd, kara pieniężna, kara wykluczenia]
Aliud
Si quis verbis pungituris aut infamatoriis, aut derisuris alterum laeserit, et de hoc sufficienter convinctus fuerit, parti laesae verbis deprecatoriis faciat, emendam condignam iuxtaa arbitrium senioris et suorum consiliariorum et pro poena communitati solvet 34 grossos.
a W rękopisie: inter.
[hasła: zniewaga, senior bursy, konsyliarze bursy, przeprosiny, wspólnota, kara pieniężna]
Aliuda
Si quis item alteri comminatus fuerit, aut arma contra aliquem portaverit et de hoc convictus fuerit, pro poena solvet sex grossos, si autem monitus cessare noluerit, in duplo puniatur; si autem tercio, de domo eiiciatur. Si quis autem invecerit violentas vel saltim gladium evaginando percutere voluerit, de domo irremissibiliter excludatur. Si vero offensa enormis fuerit, ad dominum rectorem Universitatis remittatur.
a Na marginesie: de iniectione manua[ li].
[hasła: groźba, kara pieniężna, kara wykluczenia, rektor uniwersytetu]
Aliud
Si quis item alterum maxillaverit et si illud factum fuerit circa tabulam, reus similiter de domo excludatur. Si autem in aliquo loco occulto hoc factum fuerit, reus pro poena
Niniejsza publikacja została sfinansowana ze środków Priorytetowego Obszaru Badawczego Heritage w ramach Programu Strategicznego Inicjatywa Doskonałości w Uniwersytecie Jagiellońskim
communitati dabit fertonem et parti laesae satisfaciat verbis deprecatoriis praesentibus illis, coram quibus facta est confusio, hoc tamen sit iuxtaa arbitrium senioris et consiliariorum. Sed si quis alterum laeserit, sic quod vulnus notabille aut effusio sanguinis apparuerit et parti laesae satisfaciat iuxtab arbitrium senioris et consiliariorum, pro poena solvat mediam marcam.
a W rękopisie: inter. b W rękopisie: inter poprawione na: iuxta.
[hasła: spoliczkowanie, pobicie, kara wykluczenia, kara pieniężna, przeprosiny, zranienie, senior bursy, konsyliarze bursy]
Niniejsza publikacja została sfinansowana ze środków Priorytetowego Obszaru Badawczego Heritage w ramach Programu Strategicznego Inicjatywa Doskonałości w Uniwersytecie Jagiellońskim