Statuty Kolegium Prawników (Collegium Iuridicum) Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 53, s. 22
Odczyt: Marcin Baster
Statutum XVII
De iuramento per ingredientem professorem praestando.
Iustitiae et rationis ordo suadet, ut qui sua a successoribus desiderat servari, proculdubio decessorum suorum statuta custodire et observare tenetur (can. Iustitiae. 25. 9. 1). Ideo clarissimus professor collegium hocce ingrediens, antequam ad illud et eius privilegia ac emolumenta admittatur, super statutis collegii omnibus et singulis servandis, secretis non revelandis et bono collegii promovendo, stipulatam manum, quae vim iuramenti habet, clarissimo domino collegae pro tunc convocationi praesidenti, sub paena non admissionis ad collegium, dare debet. Id enim quod contra bonos mores non iniungitur, pro eorum inter quos vivitur, societate servandum est (can. Illa autem. dist. 12).
[hasła: powoływanie nowych członków kolegium, zgromadzenie kolegium, przysięga]