Statuty Bursy Prawników (Długosza) Uniwersytetu Krakowskiego z 1485 r. z dodatkami z lat 1492–1579.
Edycja: Statuta Bursae Longini seu Canonistarum ex a. 1485 (Contubernium Juristarum), w: P. Burzyński, Nauka prawa w Uniwersytecie Krakowskim w ciągu czasu od r. 1364 do r. 1795. Wyimek z dziejów tego uniwersytetu opracowany na pierwotnych źródłach, z których dotąd nie drukowane a ważniejsze wraz z nim wychodzą, „Czasopismo Poświęcone Prawu i Umiejętnościom Politycznym”, 2, 1864, z. 5, s. XCII
Primum. Quia illis pecunia pro mensa communi fundata non extraditur, et quae extraditur non in tempore competenti, ut pro commoditate fori minori precio necessaria sibi coemere possint. —Decretum est ex unanimi D. Rectoris universitatis et D. Doctorum jurisprudenciae consensu, tanquam provisorum praedictae Bursae, ut Domini fiscarii et custodes thesauri atque dispensatores pecuniae publicae semper tempestive pecuniam pro necessitatibus Bursae ejusdem extradant. Maxime vero tunc quando ad ipsos senior Bursae cum aliquo consiliario vel antiquiore studioso venerint et causam legitimam necessitatis exposuerint. Non prius tamen pecunia denuo danda, quam rationem fecerint ex pecunia primum ab ipsis percepta: ubi si apparuerit seniorem rationabiliter et pro evidenti necessitate Bursae mensae communis aliquid de propria pecunia exposuisse ultra pecuniam ipsi per D. Fiscarios datam, ut alacrior ad similia facienda reddatur, statim illi erit solvendum. Et regestrum rationis uniuscujusque particularis apud eosdem fiscarios reliquat, reservandum pro ratione generali, coram omnibus provisoribus Bursae Jurisperitorum, per Praepositum canvocandis per eundem seniorem singulis annis die sancta Helizabet facienda. Quod si in ratione aliqua particulari dubium aliquod emerserit, non remoretur pecuniae numerationem ipsi seniori et necessitati mensae communis. Dubium vero quam primum ad patres referatur resolvendum et debito modo erratum commissum corrigendum.
[hasła: wspóny stół, prowizor bursy, skarbnik, konsyliarz, rachunki]
Niniejsza publikacja została sfinansowana ze środków Priorytetowego Obszaru Badawczego Heritage w ramach Programu Strategicznego Inicjatywa Doskonałości w Uniwersytecie Jagiellońskim