Statuty Bursy Prawników (Długosza) Uniwersytetu Krakowskiego z 1485 r. z dodatkami z lat 1492–1579.

Edycja: Statuta Bursae Longini seu Canonistarum ex a. 1485 (Contubernium Juristarum), w: P. Burzyński, Nauka prawa w Uniwersytecie Krakowskim w ciągu czasu od r. 1364 do r. 1795. Wyimek z dziejów tego uniwersytetu opracowany na pierwotnych źródłach, z których dotąd nie drukowane a ważniejsze wraz z nim wychodzą, „Czasopismo Poświęcone Prawu i Umiejętnościom Politycznym”, 2, 1864, z. 5, s. XCIII–XCIV

Sextum. Proposuerunt quia habitationes meliores absentes a Bursa retinent, presentes autem et commoditatem meliorem ad studia tractanda desiderantes deteriores possident— Decretum est, ut quicunque sine facultate absentiae nedum a seniore Bursae, sed etiam a Domino Rectore Universitatis obtento, duobus mensibus continue abfuerit, habitatione concessa praesenti, res ipsius omnes et singulae diligenter et fideliter in praesentia Be[s. XCIV] dellorum Universitatis vel alterius ipsorum et duorum testium conscribantur et in inventaria referantur, atque ad habitationem deteriorem transferantur cum bona provisione a damnis. Interim vero quam primum fieri poterit, ille qui in ejus habitationem commigraverit eidem significet sibi concessam esse habitationem ipsius; res vero ex eadem habitatione translatas in habitationem hanc vel illam: ideo curet quam primum venire et rebus suis prospicere, ne si damnum in rebus suis acceperit frustra aliquem lacessere velit, ita praemonitus. Quod decretum in sus ceptione uniuscujusque in Bursa eidem legatur. [hasła: mieszkania, nieobecność, bedel]