Statuty Bursy Prawników (Długosza) Uniwersytetu Krakowskiego z 1485 r. z dodatkami z lat 1492–1579.
Rękopis Biblioteki Kórnickiej, sygn. 802, k. 24r
De ordine sedendi ad tabulama
Quilibet illum locum teneat ad mensam puta: magistri secundum ordinem sue promocionis, post hoc baccalaurei sacrorum canonum etiam secundum ordinem sue promocionis, demum baccalaurei artium si qui fuerint, etiam secundum eundem ordinem. Studentes vero secundum ingressum domus etiam ad mensas resideant nisi tunc seniori videretur pro honestate alicuius persone melius expedire. Ita tamen quod sacerdotes preferantur ceteris, iuxta arbitrium senioris et locuntur immediate post seniorem, qui semper primum locum obtinet sive sit sacerdos, sive non.
a Na prawym marginesie: Locus ad me[ nsam]., oraz Personae [….] habenda.
[hasła: porządek honorowy, student, bakałarz, promocja, wstąpienie do bursy, senior bursy, kapłan]