Statuty Bursy Prawników (Długosza) Uniwersytetu Krakowskiego z 1485 r. z dodatkami z lat 14921579.

Rękopis Biblioteki Kórnickiej, sygn. 802, k. 24r

De benedicite et gracias
Ut homines intellectuales a bestiis irracionalibus differrant et beneficia a Domino percipere recognoscant, statuimus, ut senior surgendo honeste benedicite et gratias clara voce dicat, vel saltem sacerdos aliquis cum consensu senioris, et tunc quilibet surgat honeste mitram aut capucium deponendo, ita tamen quod sacerdos vel senior unum versum vel medium, iuxta consuetudinem incipiendo dicat, studentes vero alium versum vel medietatem voce sincera respondeant, hoc fiat ante prandium et ante cenam et post similiter.
[hasła: modlitwa, beneficium, senior bursy, kapłan, ubiór]