Statuty Bursy Prawników (Długosza) Uniwersytetu Krakowskiego z 1485 r. z dodatkami z lat 14921579.

Rękopis Biblioteki Kórnickiej, sygn. 802, k. 36v
Odczyt: Marcin Baster

Primum. Quia illis pecunia pro mensa communi fundata non extraditur, et quae extraditur non in tempore competenti, ut pro commoditate fori minori precio necessaria sibi coemere possint. Decretum est ex unanimi domini rectoris universitatis et dominorum doctorum iurisprudenciae consensu, tanquam provisorum praedictae bursae, ut domini fiscarii et custodes thesauri atque dispensatores pecuniae publicae semper tempestive pecuniam pro necessitatibus bursae eiusdem extradant. Maxime vero tunc quando ad ipsos senior bursae cum aliquo consiliario vel antiquiore studioso venerint et causam legitimam necessitatis exposuerit. Non prius tamen pecunia denuo danda, quam rationem fecerint ex pecunia primum ab ipsis percepta: ubi si apparuerit seniorem rationabiliter et pro evidenti necessitate bursae mensae communis aliquid de propria pecunia exposuisse ultra pecuniam ipsi per dominos fiscarios datam, ut alacrior ad similia facienda reddatur, statim illi erit solvendum. Et regestrum rationis uniuscuiusque particularis apud eosdem fiscarios reliquat, reservandum pro ratione generali, coram omnibus provisoribus Bursae Iurisperitorum, per praepositum canvocandis per eundem seniorem singulis annis die sancta Helizabet facienda. Quod si in ratione aliqua particulari dubium aliquod emerserit, non remoretur pecuniae numerationem ipsi seniori et necessitati mensae communis. Dubium vero quam primum ad patres referatur resolvendum et debito modo erratum commissum corrigendum.

[hasła: wspóny stół, prowizor bursy, skarbnik, konsyliarz, rachunki]

Niniejsza publikacja została sfinansowana ze środków Priorytetowego Obszaru Badawczego Heritage w ramach Programu Strategicznego Inicjatywa Doskonałości w Uniwersytecie Jagiellońskim