Statuty Bursy Prawników (Długosza) Uniwersytetu Krakowskiego z 1485 r. z dodatkami z lat 1492–1579.
Rękopis Biblioteki Kórnickiej, sygn. 802, k. 37r-v
Odczyt: Marcin Baster
Sextum. Proposuerunt quia habitationes meliores absentes a bursa retinent, presentes autem et commoditatem meliorem ad studia tractanda desiderantes deteriores possident. Decretum est, ut quicunque sine facultate absentiae nedum a seniore bursae, sed etiam a domino rectore universitatis obtenta, duobus mensibus continue abfuerit, habitatione meliore privetur et ipsius habitatione concessa praesenti, res ipsius omnes et singulae diligenter et fideliter in praesentia bedellorum universitatis vel alterius ipsorum et duorum testium conscribantur et in inventaria referantur, atque ad habitationem deteriorem transferantur cum bona provisione a damnis. Interim vero quam primum fieri poterit, ille qui in eius habitationem commigraverit eidem significet sibi concessam esse habitationem ipsius; res vero ex eadem habitatione translatas in habitationem hanc vel illam: ideo curet quam primum venire et rebus suis prospicere, ne si damnum in rebus suis acceperit frustra aliquem lacessere velit, ita praemonitus. Quod decretum in susceptione uniuscuiusque in bursa eidem legatur.
a Na prawym marginesie: Absente[...]; duobus […] rus ansen[…] sine fac[ ulta] te senior[is] et rec[ to] ris […]. b Słowo poprawiane.
[hasła: mieszkania, nieobecność, bedel]
Niniejsza publikacja została sfinansowana ze środków Priorytetowego Obszaru Badawczego Heritage w ramach Programu Strategicznego Inicjatywa Doskonałości w Uniwersytecie Jagiellońskim