Statuty Bursy Prawników (Długosza) Uniwersytetu Krakowskiego z 1485 r. z dodatkami z lat 14921579.

Rękopis Biblioteki Kórnickiej, sygn. 802, k. 38r
Odczyt: Marcin Baster

Decimum. Proposuerunt quia cum magno incommodo rerum et studiosorum suorum coguntur expectare D. doctores et professores facultatis suae ad explicandas lectiones, qui, ut apparet, occupantur interim rebus et negotiis vilioribus et alio tempore sine quovis periculo et incommodo facilius expediendis atque sine scandalo transigendis, libro enim posito in cathedra per servitores, vix ipsimet sequuntur in quadra horae auditoribus tunc vel algentibus

Decretuma est, ut singuli D. doctores et professores iurisprudentiae secundum statuta universitatis ingrendiantur ad lectiones legendas temporibus et horis competentibus, neque deinceps praetendendum esse illam excusationem hactenus in favorem segniciei usurpatam: non habeo cui legam: ideo expecto auditores. Quod in aliis fieri solet facultatibus ibidem in hac fiat: legant vel servitori, vel parietibus Deo praesente et diligentiam uniuscuiusque et evasivam professionem considerante et auditores successu temporis subministrante; alioquin lectio serius incepta et per decanum annotata pro lectione non habebitur, et tanquam non legerit punietur.

a Na prawym marginesie: Irrita et irratio nobilis diligentia profes[...].

[hasła: wykładowcy, zaniedbania, wykład, dziekan]

Niniejsza publikacja została sfinansowana ze środków Priorytetowego Obszaru Badawczego Heritage w ramach Programu Strategicznego Inicjatywa Doskonałości w Uniwersytecie Jagiellońskim