Statuty Bursy Prawników (Długosza) Uniwersytetu Krakowskiego z 1485 r.
Rękopis Biblioteki Kórnickiej, sygn. 815, k. 1r-v
Odczyt: Marcin Baster
Statuta concernentia intrantes domum olim D. Longini dictam Bursam Dominorum Canonistarum
Nullus acceptetur in domum neque admittatur ad ponendum bursam nisi prius in matrica Universitatis fuerit intitulatus et aliquantulum in artibus sit fundatus.
Aliud
Item nullus suscipiatur in domum nisi prius pro introitalibus det aureos duos contubernii seniori, ad hoc venia senioris domus obtenta et introitalibus solutis, secus faciens locum in domo non habebit.
Aliud
Item statuimus, quod quilibet volens stare contubernio omnia subsequentia statuta sub conscientia promittat servare.
Aliud
Item statuimus quod nemo admittatur in domum, nisi promittat obedire seniori [k. 1v] bursae praesertim in rebus licitis et honestis. Si quis rebellis apparuerit de domo excludatur, tanquam contumax et suae propriae actor voluntatis.
Aliud
Nullus etiam suscipiatur nisi promittat seniori secreta domus tenere apud se et nulli revelare, sub poena fertonis. Si secundo excesserit, puniatur in octodecem grossis, si tertio excludatur.
[hasła: wstąpienie do bursy, immatrykulacja, księga urzędowa, bursa (opłata), wstępne (opłata), senior bursy, statuty bursy, posłuszeństwo, senior bursy, kara wykluczenia, tajemnica, kara pieniężna]
Niniejsza publikacja została sfinansowana ze środków Priorytetowego Obszaru Badawczego Heritage w ramach Programu Strategicznego Inicjatywa Doskonałości w Uniwersytecie Jagiellońskim