Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1604 r. (tzw. Dobrocieskiego)

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 47 ½ , s. 2-3.

De iudiciis rectoris

Quod a prima fundatione et concessione tam Sedis Apostolicae quam regum totiusque Reipublicae universitas nostra obtinuit, inviolabiter observari volumus. Ut rector habeat iurisdictionem ordinariam super omnes, qui in civitate Cracoviensi et suburbiis eius studii causa moram traxerinta [s. 3] in omnibus causis civilibus et criminalibus levioribus, nec ullus unquam in eisdem causis doctorem, magistrum, scholarem, bedellum, stationarium alibi coram iudice quocunque ecclesiastico vel saeculari audeat convenire sub poena decem marcarum grossorum Pragensium. A sententia autem rectoris nullus appellare audeat, aut supplicare aut restitutionem in integrum petere, nisi ad consiliarios universitatatis. Quod ne passim temere fiat, volumus, ut per appellantem vadium appellationis duorum florenorum prius apud rectorem deponatur. Quod si fuerit causa magni momenti, a consiliariis poterit dari appellatio ad universitatem, vadio appellationis quatuor florenorum prius apud rectorem deposito. Si autem causa fuerit inter professores beneficiatos, ad episcopum Cracoviensem pro tempore existentem recurri debet iuxta privilegium Vladislai regis, per Sedem Apostolicam confirmatum. Quidquid autem episcopus cum rectore et decanis facultatum vel maiori parte decreverit, istud sine omni contradictione servare debebit sub poena excommunicationis et exclusionis, iuxta privilegium Alberti episcopi et cancellarii universitatis et Sedis Apostolicae delegati: et hoc ne professores per lites et iurgia a suis lectionibus avocentur, et finis litibus expeditus imponatur. in Conclusionibus fol. 53.

aSłowo poprawione, było: traxerit.

[hasła: rektor uniwersytetu, władza sądownicza, sprawy cywilne, sprawy karne, doktor, magister, student, bedel, księgarz, apelacja, kara pieniężna, konsyliarz uniwersytetu, kanclerz uniwersytetu]

Niniejsza publikacja została sfinansowana ze środków Priorytetowego Obszaru Badawczego Heritage w ramach Programu Strategicznego Inicjatywa Doskonałości w Uniwersytecie Jagiellońskim