Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1604 r. (tzw. Dobrocieskiego)
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 47 ½ , s. 3-5.
De pecunia universitatis et privilegiis
Quae recte statuta sunt de pecunia universitatis et privilegiis [s. 4] eius, ea ad executionem deducere ordinamus. Primo, ut sit locus reparatus in thesauro Colegii Maioris, ubi pecunia universitatis, privilegia, resque ceterae asserventur. Secundo, ut inventarium authenticum, eorum omnium, quae asservabuntur in thesauro, conficiatur manu rectoris et decanorum omnium facultatum subscriptum. In quod inventarium etiam in posterum inscribentur omnia et singula, quae ibi inferentur. Tertio, ut custodes duo, unus e theologis, alter e iureconsultis in triennium eligantur, eadem die qua fit procuratoris universitatis electio. Quarto, ut librum compactum habeant, in quo unusquisque nomen suum inscribat, si quando aliquid pro usu suo ex thesauro universitatis de consensu rectoris accipiet. Quinto, ut secundum inventarium omnia reddere sint obligati custodibus, qui in locum illorum postea eligentur. Postremo, nea rector ultra decem marcas de pecunia universitatis propria authoritate exponere praesumat. Quoniam procurator universitatis et alii professores frequenter opus habent privilegiis ad informationem de officiis et beneficiis suis, ne semper authentica opus sit accipere, conficiantur libri, in quibus describantur omnia privilegia et munimenta, quaecunque reperiri possunt. Unus pro Collegio Maiori et omnibus ad illud pertinentibus, alter pro Collegio Iureconsultorum: tertius pro Collegio Minori, quartus pro Collegio Medicorum, quintus pro bursis omnibus studiosorum.
Statuimus etiam, ut procurator universitatis arendas seu [s. 5] locationes domorum et decimarum absque rectoris et omnium facultatum decanorum consensu faciat, qui omnes in locatione eiusmodi domorum aut decimarum attendere debent, quo universitatis meliorem facere posset conditionem, in Conclusionibus fol. 51.
Diligentiam in professoribus excitare praemio et poena cupientes dismembrationibus iam ante constitutis, ex praepositurae s. Floriani, ex Korczyn, ex Bursa Hungarorum commodiora tempora assignentur. Nimirum uni statim post Pascha, alteri statim post festum s. Michaelis in fine commutationum, ubi rector informationem a decanis accepta de singulorum professorum negligentia habebit in manu, quo puniet cuiusque negligentiam et quod ex vi iuramenti circa confirmationem suam praestiti ex praescripto statutorum universitatis tenetur.
a Słowo poprawione, było: ut.
[hasła: przywileje uniwersytetu, skarbiec, kustosz skarbca, inwentarz, księga wypożyczeń, kopiariusz, prokurator uniwersytetu, rektor uniwersytetu, dziekan wydziału]
Niniejsza publikacja została sfinansowana ze środków Priorytetowego Obszaru Badawczego Heritage w ramach Programu Strategicznego Inicjatywa Doskonałości w Uniwersytecie Jagiellońskim