Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1604 r. (tzw. Dobrocieskiego)
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 47 ½ , s. 6-7.
De electione decanorum
Quamvis antiquo statuto cautum erat, ut decani in singulas commutationes eligerentur vel reeligerentur, tamen quia propter causas certas et rationabiles postea conclusum est et in hunc usque diem observatum, ut in Facultate Theologica, Iurisconsultorum, Medica decanatus esset annuus, et in omnibus facultatibus ne iterato cuique sed ex ordine singulis deferatur, singularum facultatum posterioribus constitutionibus de electione decanorum standum esse decernimus. Hoc insuper adiicientes, ut decani omnium facultatum singu[s. 7] lis septimanis negligentias professorum manu sua scriptas vel subscriptas, per bedellum ad dominum rectorem transmittere teneantur.
[hasła: wybory, dziekan wydziału, zaniedbania, profesor, bedel, rektor uniwersytetu]
Niniejsza publikacja została sfinansowana ze środków Priorytetowego Obszaru Badawczego Heritage w ramach Programu Strategicznego Inicjatywa Doskonałości w Uniwersytecie Jagiellońskim