Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1604 r. (tzw. Dobrocieskiego)
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 47 ½ , s. 7–9.
De electione collegiatorum
Statutum de electione collegiatorum veluti apprime salutare ad usum omni ex parte revocandum censemus. Et ne in electionibus errores admittantur, semper ad convocationem dominorum doctorum et magistrorum, ad quos pertinet electio, afferatur privilegium officii vel beneficii, quod conferendum est, ut ex eo appareat, quae conditiones requirantur ad illud officium vel beneficium, et quis ex candidatis sit aptior ad eas obeundas in Conclusionibus fol. 26.
Absens vero non laborans, ac in universitate non residens ad officia et beneficia nullo modo vocandi, iuxta Conclusiones fol. 48.
Quamvis qui prior est tempore potior est et iure, eos tamen solos senium defendit, quibus ceterae virtutes ad assequendum illum gradum suffragantur, iuxta privilegium Vladislai regis et Joannis XXIII papae in Privilegiorum volumine fol. 25, 29, et Alberti episcopi Cracoviensis ibidem. Et qui laborando et honeste vivendo magis se habiles et idoneos fecerint, aliis prius vocandi sunt iuxta privilegium universitatis fol. 54. Illud vero observandum est, ne sine magna et evidenti causa, minus laborans magis laboranti praeferatur, quod cavetur statuto De plus laborantibus fol. 8.
Quia qui in aliqua professione excellens est, non modo magnum toti universitati affert decorem, sed etiam in auditoribus maiorem profectum facit, [s. 8] volentes quam excellentissimos in universitate habere professores, statuimus, ne de una professione ad aliam facilis concedatur transitus, contra privilegium Joannis episcopi Cracoviensis. Quemadmodum igitur de astrologo ordinatum est in privilegio fol. 49 ut per quindecem annos in eadem professione propter maiorem experientiam acquirendam perseverent, ita in aliis professionibus fieri expedit, ut qui ad poesim vel oratoriam facultatem, aut ad philosophiam aptus fuerit iudicatus ingenio, in eadem per quinque ad minimum annos versetur. Hoc tamen nullum debet impedimentum afferre, quominus ad optionem beneficiorum, quae illum ratione ordinis concerneret, admittatur, quia nullum fiet praeiudicium voluntati fundatoris, cum ea lectio ab altero legetur, quam legere hic debebat.
Quia ordinarius decano et custodi s. Floriani duodecem minorum collegiatorum institutionem concredidit, quae illi ipsi de iure competebat, vetans sub onere conscientiae et excommunicationis poena, ut invalidos et ad lectiones minus indoneos instituant: omnino necessarium esse iudicantes: ut qui ad aliquam lecturam e Minori Collegio eligetur, teneatur institutionem statim sequenti die a decano vel custode s. Floriani respective petere, et iuramentum circa institutionem praestari solitum de obedientia ordinario exhibenda, inventario rerum beneficii sui conficiendo, bonis ecclesiae non alienandis et alienatis, pro posse recuperandis praestare, et literas institutionis formatas sub manu et sigillo instituentis, quae gratis dari debent, accipere, nec patiantur [s. 9] in gravamen conscientiae suae, dicti
Niniejsza publikacja została sfinansowana ze środków Priorytetowego Obszaru Badawczego Heritage w ramach Programu Strategicznego Inicjatywa Doskonałości w Uniwersytecie Jagiellońskim
decanus et custos aliquem absque institutione canonica lecturas tenere. Indignum videtur ea, quae virtuti, industriae et eruditioni debentur, per sordes aut alias vias obliquas et illicitas quaerere. Proinde statuimus, ut si quis per corruptiones aliquem gradum aut vocationem acquirere in universitate nostra tentaverit, et ipse illo ascensu privatus censeatur, et alium expectare cogatur. Cum nimis absurdum sit inter homines studiis deditos, vanas et superfluas expensas fieri, quarum expensarum cupiditate crescente, alii vacui remanent et gravati, prohibemus ne in iucundo suo ingressu aliqui ad collegia vocati, prandia solemnia aut coenas apponant, sed sufficiat dare prandium pro communitate ordinarie, uno atque altero ferculo lautius, et singulis collegiatis illius collegii, ad quod ingreditur, unam vini quartam apponere. Vide Conc. Trid. Sess. 24 c. 14.
[hasła: powoływanie, członek kolegium, beneficium, profesor, biskup, Kolegium Mniejsze, koszty]
Niniejsza publikacja została sfinansowana ze środków Priorytetowego Obszaru Badawczego Heritage w ramach Programu Strategicznego Inicjatywa Doskonałości w Uniwersytecie Jagiellońskim