Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1604 r. (tzw. Dobrocieskiego)
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 47 ½ , s. 12-13.
De notario universitatis
Placuit universitati propter acta et conclusiones universitatis, scribendas literas et alia universitatis negotia expedienda, unum semper deligi ex professoribus Novorum Iurium aptiorem, qui laboribus ordinariis non sint impediti, notarium publicum universitatis, qui iurabit rectori, quod ipsi obediet, et ad quamlibet eius vocationem aderit, universitatis honorem et statum procurabit, secreta sibi per rectorem et universitatem iniuncta celabit, et in pertinentibus ad officium suum, statuta universitatis servabit. Eius officium erit tribus diebus in septimana ordinarie ad rectorem venire, pro iis horis, quas rector ad iudicia sibi exercenda elegerit. Acta coram rectore fideliter inscribere, in convocationibus universitatis quae rector legenda praeceperit legere et conclusiones universitatis fideliter adnotare, omnes literas, quas universitas ex aliqua causa ad aliquos dirigit vel accipit, regestrare. Literas, formulasa metriculae et promotionum quarumvis ad externos subscribere, atque etiam causas [s. 13] universitatis in iure spirituali incidentes promovere. Habebit notarius singulis quatuor anni temporibus pro salario suo duos florenos ex fisco universitatis, et pro singulis literis promotionum florenum unum, pro metricula grossos 10, pro actis coram rectore in una pagina descriptis duos grossos, pro instrumentis contractuum coram rectore factorum, octo grossos.
a W rękopisie: formutas.
[hasła: rektor uniwersytetu, notariusz uniwersytetu, kancelaria uniwersytetu, księgi urzędowe, wynagrodzenie, skarbiec uniwersytetu, dyplom promocji, immatrykulacja]
Niniejsza publikacja została sfinansowana ze środków Priorytetowego Obszaru Badawczego Heritage w ramach Programu Strategicznego Inicjatywa Doskonałości w Uniwersytecie Jagiellońskim