Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1604 r. (tzw. Dobrocieskiego)
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 47 ½ , s. 15–17.
De scholis privatis
Quia maior pars iuventutis ad universitatem nostram venit, quae privata eaque arctiori et diligentiori institutione indiget, magno consilio et longa deliberatione conclusum fuit anno 1500a, ut scholae privatae propter hanc rudiorem iuventutem in alma universitate nostra instituerentur, in quibus prima septem artium liberalium ac utriusque linguae initia et elementa via et ordine traderentur. Quas ad laudem et honorem Dei Omnipotentis utilitatemque publicam restituens ac reformans decernimus. Harum autem scholarum talis erit ordinatio:
1. Schola Grammaticae.
Hora antemeridiana: 1. Examen memoriae; 2. Etymologia et syntaxis; 3. Terentius aut Florus; 4. Exercitatio.
Hora pomeridiana: Fabulae Aesopi cum inflexionibus; Epistolae familiares; Exercitatio.
Antefestis diebus Arithmetica una hora antemeridiana.
2. Schola Poeticae.
Hora antemeridiana: 1. Examen memoriae; 2. Prosodia et Figurae; 3. Virgilius. Hora pomeridiana:. 1. Phocylides cum Etymologia graeca; 2. Justinus; 3. Exercitatio.
Antefestis diebus Musica una hora antemeridiana.
3. Schola Dialecticae.
Hora antemeridiana: 1. Dialectica. 2. Horatius.
Hora pomeridiana:. 1. Epictetus cum Syntaxi graeca; 2. Officia Ciceronis; 3. Exercitatio.
Antefestis diebus Geometriae principia una hora antemeridiana. [s. 16]
4. Schola Rhetoricae.
Hora antemeridiana: 1. Rhetorica; 2. Orationes Ciceronis
Hora pomeridiana: 1. Demosthenes graece; 2. Exercitatio.
Antefestis diebus Astronomiae elementa una hora antemeridiana.
Iisdem diebus catechismus duabus minoribus scholis minor duabus posterioribus maior, una hora pomeridiana praelegatur.
Quas quidem scholas adolescentum nostrorum instituimus, ut neque nostra studia aliarum scholarum extinguantur, neque maiora facultatum negligantur: atque propterea ut ad prima rudimenta nostros scholares dimittimus, ita putant aut gravioribus studiis suum locum
et tempus pro captu scholarium relinquimus. Ad singulas scholas duo magistri in graecis et latinis literis versati deputabuntur ex Collegio Minori, vel si tot in Collegio Minori non invenirentur, qui hoc docendi munus subire vellent, etiam ex iis, qui in collegio non sunt.
Director scholarum privatarum in triennium ad maximum, vel minimum in annum, eligetur a domino rectore et magistris scholarum l Octobris ex Collegio Maiori professor aliquis gravis et doctus, qui scholas istas earumque lectiones in singulas commutationes cum duobus consiliariis, ex numero docentium electis, ordinabit. Scholares, ad quas scholas idonei videbuntur, cum consilio eorundem consiliariorum allegabit. De salario in singula Quatuor tempora exigendo ab iis, qui docebuntur, sollicitus erit, et illud in partes aequas distribuet. Attendet, ut sit diligens et ordinata iuventutis in scholis institutio. Cathechismum maiorem leget diebus antefestis, atque ea omnia, quae ad bonum scholarum pertinere arbitrabitur, providebit, etiam invocato, ubi opus fuerit domini rectoris auxilio. [s. 17] Eorum magistrorum, qui in erudienda iuventute scholisque congregandis laborabunt, in dismembratione facultatis dominus rector cum consiliariis rationem habere tenebuntur.
Ut disciplina eo melius inter iuventutem conservetur, et licentia coerceatur, nulli magistrorum in sua privata habitatione discipulos instituere licitum erit, sub poena per dominum rectorem arbitranda: nisi forte ex causa id a domino rectore alicui permitteretur, ut certos studiosos in certa professione instituere possit, ut habetur in Conclusionibus novis fol. 1.
a Podkreślone i poprawione na 1586.
[hasła: szkoła średnia, organizacja, program zajęć, sztuki wyzwolone, greka, łacina, nauczyciele, dyrektor, Kolegium Mniejsze, Kolegium Większe, rektor uniwersytetu, konsyliarze uniwersytetu]
Niniejsza publikacja została sfinansowana ze środków Priorytetowego Obszaru Badawczego Heritage w ramach Programu Strategicznego Inicjatywa Doskonałości w Uniwersytecie Jagiellońskim