Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1604 r. (tzw. Dobrocieskiego)

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 47 ½ , s. 20–21.

De exercitiis

Antiquo universitatis nostrae instituto regii professores ad duos actus obligati fuerunt, nimirum ad lectionem legendam et exercitia in artibus facienda. Qui vero quaestionem disputare volebant ex philosopho duabus horis pomeridianis, id pro duobus actibus illis computabatur iuxta Statutum fol. 40. Postea moderatio facta est huius statuti in Conclusione 93 fol., ut singulis diebus legibilibus, per ordinem bini ad exercitia facien[s. 21] da hora ultima pomeridiana ingrediantur, et tertius ordinaria faceret exercitia in philosophia decanus Facultatis Artisticae. Novissime relaxatum est, ut unus tantum ex regiis cum decano per ordinem singulis diebus ad exercitia facienda ingrederetur, in Conclusionibus fol. 146. Quam ultimam moderationem in posterum etiam servandam esse decernimus. Quod si quis ex professoribus regiis exercitia sua in ordine facere neglexerit, circa dismembrationem universitatis in singulis negligentiis puniatur duobus grossis. Si qui ex iunioribus magistris exercitia lectionum suarum Aristotelicarum facere voluerint, ita auditoribus computari debent illa ipsa exercitia audita apud iuniores magistros, ac si illa apud regios professores audivissent.

Decani exercitia, ad quae in philosophicis ordinarie faciendis ex antiqua consuetudine obligatur, quo cum maiori fructu peragantur, ut commutationis aestivae decanus de quatuor primis Physicorum libris, commutationis vero hyemalis de aliis quatuor posterioribus exercitia faciat.
[hasła: ćwiczenia, wykłady, profesor, dziekan wydziału, kara pieniężna]

Niniejsza publikacja została sfinansowana ze środków Priorytetowego Obszaru Badawczego Heritage w ramach Programu Strategicznego Inicjatywa Doskonałości w Uniwersytecie Jagiellońskim