Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1604 r. (tzw. Dobrocieskiego)

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 47 ½ , s. 21–22.

De disputatione ordinaria

Statuta antiqua de disputatione ordinaria in executionem mittantur, potissimum vero, quae habentur in Conclusionibus fol. 70 et 93, ut decanus Facultatis Artisticae veniat tempestive ad actum, puta ad primam quaestionem, et praesens intersit actui, interim dum magistri salariati arguunt; sub poena quatuor grossorum pro facultate convertenda. Deinde vero magistri omnes intrent ad actum arguente adhuc decano, alias actus ille non illis computetur, et hoc ne eadem argumenta repetant. Tertio, ut omnes per se non per substitutos actus celebrent, sub poena fertonis in Statutis fol. 10 expressa. Quia disputationes ordinariae per prolixitatem disputantium in fastidi[s. 22] um veniunt, statuimus ut aestate ab hora 9 ad 15, hyeme vero a 13 ad 19 finiatur disputatio. Quia octoni disputatores in singulis classibus disputabunt, praeter extraneos magistros, sufficiant bina argumenta bene firmata contra singulos respondentesa proponere, et bis, vel ter ad maximum, contra solutionem instare. a Słowo poprawiane.

[hasła: dysputy, kara pienieżna, dziekan wydziału]

Niniejsza publikacja została sfinansowana ze środków Priorytetowego Obszaru Badawczego Heritage w ramach Programu Strategicznego Inicjatywa Doskonałości w Uniwersytecie Jagiellońskim