Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1604 r. (tzw. Dobrocieskiego)
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 47 ½ , s. 25–26.
De horis lectionum theologicarum
Pro sacra theologia legenda tres antemeridianas horas assignamus, antiquis innitentes consuetudinibus: 1. ordinario. 2. doctoribus, qui per ordinem legere consueverunt. 3. sententariis, qui legunt alternatim. Quatuor vero pomeridianas deputamus pro baccalaureis. Initium legendi facient commutatione aestiva a festo s. Marci, ad quartuale Sanctae Crucis. Commutatione vero hyemali a festo s. Lucae ad dominicam Laetare, si prolixum fuerit intervallum, si autem breve, ad dominicam Iudica.
[s. 26] Cum sint multae vacationes, legibus et consuetudine in universitate introductae,
quibus omnes omnium facultatum professores fruunt ad reficiendas vires et lectiones recolligendas pro commutatione qualibet instante. Vacationes omnes in Facultate Theologica usurpatas, utpote quod finito cursu vacare quis debeat per unum annum absolutis Sententiis, vacare per medium annum in Stat. fol. 20 et 22 de communi consensu sacrae theologiae doctorum abolemus, praeter eas vacationes, quae communiter absolvuntur, videlicet diebus canicularibus, a quatuor temporibus Sanctae Crucis, ad festum s. Lucae, et a dominica Laetare vel Palmarum, ad festum sancti Marci.
Nullus theologorum lectionem suam propter anniversarium in ecclesia s. Floriani celebrandum tam antemeridianis quam postmeridianis horis negligat, sub poena in Statutis expressa, in doctorem 8 grossorum pro qualibet lectione neglecta, in sententiarium 4 grossorum, et in baccalaureum 2 grossorum, in Statut. fol. 19. Sed vacantes anniversaria absolvant. Qui autem lectiones habent eo tempore quo anniversaria absolvuntur, nimirum duabus horis antemeridianis, et duabus pomeridianis, ii pro praesentibus in anniversario censeantur, secundum ecclesiae cathedralis Statuta et consuetudinem.
[hasła: wykłady, organizacja zajęć, wakacje, aniwersarz, kara pieniężna]
Niniejsza publikacja została sfinansowana ze środków Priorytetowego Obszaru Badawczego Heritage w ramach Programu Strategicznego Inicjatywa Doskonałości w Uniwersytecie Jagiellońskim