Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1604 r. (tzw. Dobrocieskiego)
Edycja: Statuta Uniwersytetu Krakowskiego, red. J. Szujski, „Archiwum do Dziejów Literatury i Oświaty w Polsce”, t. 2, Kraków 1882, s. 367–377.
De Iudiciis Rectoris.
Quod a prima fundatione et concessione tam Sedis Apostolicae quam Regum totiusque Reipublicae Universitas nostra obtinuit, inviolabiter observari volumus. Ut Rector habeat iurisdictionem ordinariam super omnes, qui in Civitate Cracoviensi et Suburbiis ejus studii causa moram traxerunt in omnibus causis civilibus et criminalibus levioribus, nec ullus unquam in eisdem causis Doctorem, Magistrum, Scholarem, Bedellum, Stationarium alibi coram iudice quocunque ecclesiastico vel saeculari audeat convenire sub poena decem marcarum grossorum Pragensium. A sententia autem Rec[s. 377] toris nullus appellare audeat, aut restitutionem in integrum petere, nisi ad Consiliarios Universitatatis. Quod ne passim temere fiat, volumus, ut per appellantem vadium appellationis duorum florenorum prius apud Rectorem deponatur. Quod si fuerit causa magni momenti, a Consiliariis poterit dari appellatio ad Universitatem, vadio appellationis quatuor florenorum prius apud Rectorem deposito. Si autem causa fuerit inter Professores beneficiatos, ad Episcopum Crac. pro tempore existentem recurri debet juxta privilegium Vladislai Regis, per Sedem Apostolicam confirmatum. Quidquid autem Episcopus cum Rectore et Decanis facultatum, vel majori parte decreverit, istud sine omni contradictione servare debebit sub poena excommunicationis et exclusionis, juxta Privilegium Alberti Episcopi et Cancellarii Universitatis et Sedis Apostolicae delegati: et hoc ne Professores per lites et jurgia a suis Lectionibus arcentur, et finis litibus expeditus imponatur. in Conclusion: fol. 53.
[hasła: rektor uniwersytetu, władza sądownicza, sprawy cywilne, sprawy karne, doktor, magister, student, bedel, księgarz, apelacja, kara pieniężna, konsyliarz uniwersytetu, kanclerz uniwersytetu]