Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1604 r. (tzw. Dobrocieskiego)
Edycja: Statuta Uniwersytetu Krakowskiego, red. J. Szujski, „Archiwum do Dziejów Literatury i Oświaty w Polsce”, t. 2, Kraków 1882, s. 377–379.
De pecunia Universitatis et Privilegiis.
Quae recte Statuta sunt de pecunia Universitatis et privilegiis ejus, ea ad executionem deducere ordinamus. Primo: ut sit locus separatus in thesauro Colegii Majoris, ubi pecunia Universitatis, privilegia, resque ceterae asserventur, Secundo: ut inventarium au[s. 378] thenticum, eorum omnium, quae asservabuntur in thesauro, conficiatur manu Rectoris et Decanorum omnium facultatum subscriptum. In quod inventarium etiam in posterum inscribentur omnia et singula, quae ibi inferentur. Tertio: ut custodes duo, unus e Theologis, alter e Jureconsultis in triennium eligantur, eadem die qua fit Procuratoris Universitatis electio. Quarto: ut librum compactum habeant, in quo unusquisque nomen suum inscribat, si quando aliquid pro usu suo ex thesauro Universitatis de consensu Rectoris accipiet.
Quinto: ut secundum inventarium omnia reddere sint obligati custodibus, qui in locum illorum postea eligentur. Postremo: ne Rector ultra decem marcas de pecunia Universitatis propria authoritate exponere praesumat. Quoniam Procurator Universitatis et alii Professores frequenter opus habent privilegiis ad informationem de officiis et beneficiis suis, ne semper authentica opus sit accipere, conficientur Libri, in quibus describantur omnia privilegia et munimenta, quaecunque reperiri possunt. Unus pro Collegio Majori et omnibus ad illud pertinentibus, alter pro Collegio Jureconsultorum: tertius pro Collegio Minori, quartus pro Collegio Medicorum, quintus pro Bursis omnibus Studiosorum. [s. 379]
Statuimus etiam, ut (?) Procurator Universitatis arendas seu locationes domorum et decimarum absque Rectoris et omnium facultatum decanorum consensu faciat, qui omnes in locatione ejusmodi domorum aut decimarum attendere debent, quo Universitatis meliorem facere posset conditionem, in Conclu. fol. 5.
Diligentiam in Professoribus excitare praemio et poena cupientes dismembrationibus jam ante constitutis, et Praepositurae S. Floriani et Korczyn ex Bursa Hungarorum commodiora tempora assignentur. Nimirum uni statim post Pascha, alteri statim post festum S. Michaelis in fine Commutationum, ubi Rector informatione a Decanis accepta de singulorum Professorum negligentia habebit in manu, quo puniet cujusque negligentiam ad quod ex vi juramenti circa confirmationem suam praestiti ex praescripto Statutorum Universitatis tenetur.
[hasła: przywileje uniwersytetu, skarbiec, kustosz skarbca, inwentarz, księga wypożyczeń, kopiariusz, prokurator uniwersytetu, rektor uniwersytetu, dziekan wydziału]