Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1604 r. (tzw. Dobrocieskiego)

Edycja: Statuta Uniwersytetu Krakowskiego, red. J. Szujski, „Archiwum do Dziejów Literatury i Oświaty w Polsce”, t. 2, Kraków 1882, s. 387.

De vita et honestate collegiatorum.
Severitas iudiciorum et disciplinae tam apud D. Rectorem quam in facultatibus et collegiis restituatur, et hoc omnibus residentibus sit propositum, ut vitia extirpentur, et scandala procul sint ab iis, qui aliis vivendi norma esse debent. Si quis igitur fuerit contentiosus, rixosus, contumeliosus, aut percussor, puniatur juxta conclusionem Universitatis in Rectoratu Martini Crokier factam si vero fuerit potationi deditus, lusor aut concubinarius, vel aliquod aliud scandalum admiserit, et de hoc convictus fuerit, pro una vice puniatur detractione tertiae partis distributionis vel salarii sui annui, pro secunda vice media parte, pro tertia tota dismembratione e salario, pro quarta, ascensu privetur, et data incorrigibilitate, de Collegio ac etiam de Universitate excludatur.
Ut per decentiam habitus extrinseci morum honestas intrinseca ostendatur, ordinamus, ut Professores vestes proprio congruentes ordini semper deferant, potissimom vero in actibus publicis Universitatis Bireta, insignia Rectoratus et Magisterii sui, togas, epitopia et caputia, cum ad hoc non solum statutis Universitatis fol. 14. 40. sed etiam legibus ecclesiasticis ex praescripto Concilii Trid. Sess. 14. c. b. et Consistit. Synodalium fol. 8 teneantur, neque coloribus prohibitis rubeis, viridibus, vel aliquo vario utantur. Si quis habitum decentem non detulerit pro prima vice puniatur poena 8 grossorum, pro secunda 16. grossorum, pro 3tia 24 grossorum, pro quinta dismembratione privetur.
[hasła: rektor uniwersytetu, prepozyt kolegium, członek kolegium, wynagrodzenie, kara pienieżna, kara wykluczenia, ubiór, insygnia, toga]