Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1604 r. (tzw. Dobrocieskiego)
Edycja: Statuta Uniwersytetu Krakowskiego, red. J. Szujski, „Archiwum do Dziejów Literatury i Oświaty w Polsce”, t. 2, Kraków 1882, s. 397.
De lectionibus in theologia ordinariis.
Qui ad divinorum eloquiorum arcana pervenire volunt, eos in Scholastica Theologia primo instructos et bene fundatos esse oportet. Quapropter ordinamus, ut Baccalaurei Sae. Theologiae legant ex prima secundae, vel secunda secundae Divi Thomae Articulos per capitula computando.
Sententiarii vero legant ex prima, vel tertia Divi Thomae materias, quae ex Magistro Sententiarum explicandae essent; Doctores vero Theologiae in expositione Sacrae Scripturae versentur.
In quibus Lectionibus, ut ordo certus servetur, Decanus Facultatis Theologicae teneatur convocare omnes Facultatis suae Doctores, Sententiarios et Baccalaureos, pro accipiendis Lectionibus pridie S. Gregorii pro commutatione aestiva, et pridie S. Aegidii pro commutatione hyemali, atque in ea convocatione Statuta Facultatis legat. Professoresque adhortetur ad fideliter laborandum, lectionesque accurate legendas, disputationes faciendas, et alia quae ad gradum consequendum sunt necessaria, servanda.
Illud tamen praecipue in Sententiariis et Baccalaureis observetur, ad quod circa graduum istorum susceptionem juramento se obstringunt, ut nullum officium habeant, per quod a Lectionibus suis distrahantur, vel impediantur; qualia officia intelligimus arendas bonorum etiam Universitatis, Collegii, vel Capituli.
[hasła: bakałarz teologii, wykłady, dziekan wydziału]