Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1724 r. (tzw. Waleszyńskiego)

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 43 , s. 7-8.

STATUTUM XVII
De iudiciis rectoris

Quod a prima fundatione, ex concessione tam Sedis Apostolicae quam serenissimorum regum, et Serenissimae Reipublicae Polonae universitas nostra obtinuit, hoc inviolabiliter observari volumus, ut rector habeat iurisdictionem ordinariam super omnes, qui in civitate Cracoviensi et suburbiis eius studii causa moram traxerunt in omnibus causis civilibus et criminalibus levioribus nec ul[s. 8] lum unquam in iisdem causis doctorem, magistrum, scholarem, bedelum, alibi coram iudice quocunque ecclesiastico vel saeculari audeat convenire, sub poena decem marcarum grossorum Pragensium. A sententia autem rectoris nullus appellare valeat vel supplicare, aut restitutionem in integrum petere, nisi ad consiliarios universitatis. Quod si fuerit causa magni momenti, a consiliariis poterit dari appellatio ad universitatem. Si autem causa fuerit inter professores beneficiatos, ad episcopum Cracoviensem tanquam cancellarium universitatis pro tempore existentem reccurri debeat iuxta privilegium Vladislai regis per Sedem Apostolicam confirmatum. Quidquid autem episcopus cum rectore et decanis facultatum vel maiori parte decreverit, istud sine omni contradictione servari debebit sub poena excommunicationis et exclusionis, iuxta privilegium Alberti episcopi Cracoviensis, cancellarii universitatis et Sedis Apostolicae delegati; et hoc ne professores per lites et iurgia a suis lectionibus avocentur, et finis litibus expeditius imponatur. In criminalibus vero maioribus, de numero studiosorum excedentes proscribantur de urbe per officia saecularia pellendi.
[hasła: rektor uniwersytetu, władza sądownicza, konsyliarz uniwersytetu, apelacja]