Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1724 r. (tzw. Waleszyńskiego)

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 43 , s. 12-13.

De electione collegiatorum et vocatione ad beneficia Statutum de electione collegiatorum velut apprime salutare ad usum omni ex parte revocandum censemus. Et ne in electionibus errores admittantur, semper ad convocationem dominorum doctorum et magistrorum, ad quos pertinet electio, afferatur privilegium officii vel beneficii, quod conferendum est, ut ex eo appareat, quae conditiones requirantur ad illius officium aut beneficium, et quis ex candidatis aptior ad eas obeundas. Absens, aut non laborans, ac in universitate non residens, ad beneficia et officia nullo modo vocandus. Quamvis qui prior tempore potior est et iure, eos tamen senium defendit, quibus ceterae virtutes ad assequendum illum gradum suffragantur, iuxta privilegium Vladislai regis, et Joannis [s. 13] XXIII papae, et Alberti episcopi Cracoviensis, et qui laborando et honeste vivendo magis se habiles et idoneos fecerint, aliis prius vocandi.

Quia qui in aliqua professione excellens est, non solum magnum universitati adfert honorem, sed etiam in auditoribus maiorem profectum facit, volentes quam excellentissimos in universitate habere professores, statuimus, ne de una professione ad aliam facile concedatur transitus, contra privilegium Joannis episcopi Cracoviensis.
Quemadmodum igitur de astrologo ordinatum est ut per quindecem annos in eadem professione propter maiorem experientiam acquirendam perseveret, ita in aliis professionibus fieri expedit, ut qui ad poesim vel oratoriam facultatem, aut ad philosophiam aptus fuerit iudicatus ingenio, in eadem ad minimum per quinque annos versetur. Hoc tamen nullum impedimentum debet afferre, quominus ad optiones beneficiorum, quae illum ratione ordinis concernerent, admittatur, per quod nullum fiet praeiudicium voluntati fundatoris, cum ea lectio ab alio legetur, quam legere hic debebat.
Nullus item ad Collegium Minus vocetur, nisi qui cursum philosophicum audiverit nec ex hoc, uti ex seminario aliorum collegiorum ad Maius, nisi theologicis lectionibus, praecipue tamen cursibus theologicis, quod omnino indispensabile sit, operam dederint sub professoribus eas tradentibus, neque ad iuridicum, nisi lectiones iuridicas audiverit. [hasła: powoływanie, członek kolegium]