Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1724 r. (tzw. Waleszyńskiego)

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 43 , s. 13-14.

De investitura ad Minoris Collegii professiones
Quia ordinarius decano et custodi s. Floriani minorum collegiatorum institutionem concredidit, quae illi ipsi de iure competebat, vetans sub onere conscientiae et excommunicationis poena obliga[s. 14] mur ne invalidos, et ad lectiones minus idoneos instituant, omnino necessarium esse iudicamus, ut qui ad aliquam lecturam e Minori Collegio eligetur, teneatur statim institutionem sequenti die a decano vel custode s. Floriani respective petere, et iuramentum circa institutionem praestari solitum de obedientia ordinario exhibenda, inventario rerum beneficii sui conficiendo, et conservando bonis ecclesiae non alienandis et alienatis, pro posse recuperandis praestare, et literas institutionis formatas sub manu et sigillo instituendas, quae gratis dari debent, accipere, nec patiantur in gravamen conscientiae suae, dicti decanus et custos aliquem absque institutione canonica lecturas tenere.

Indignum videtur ea, quae virtuti, industriae et eruditioni debentur, per sordes aut alias vias obliquas et illicitas quaerere. Proinde statuimus, ut si quis per corruptiones aliquem gradum aut vocationem acquirere in universitate nostra tentaverit, eo ipso ille ascensu privatus censeatur, et alium expectare cogatur.
[hasła: powoływanie, członek kolegium]