Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1724 r. (tzw. Waleszyńskiego)

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 43 , s. 25-26.

De borcanis
Aut antiquitate temporum, aut debita inadvertentia, quoniam fundationes interire solent, ideo statuimus, ut borcanae studiosorum in duos libros conscriban[s. 26] tur. Quorum unus sit penes dominum rectorem pro tempore existentem, alius in archivo Collegii Maioris. Quarum borcanarum provisores, iuxta ordinationes fundatorum eas distribuent, rationesque de perceptis et expensis, quolibet anno, coram quo de iure iuxta ordinationes competierit, dabunt. Quod si aliqui negligentes in vindicatione earum et distributione fuerint, extunc per officium rectorale moneantur, ut aut illas aliis tradant, aut serius vindicent neglectas. De quibus autem rationes coram magnifico rectore dari debent iis reddendis, sicut et convocationi decanorum, feriam secundam post Dominicam Passionis, aut si fuerit impedita, die proxima sequenti praefigimus. In qua convocatione, provisores contuberniorum, uti Hierosolymitani, Jageloniani, Philosophorum, Staringeliani, Ziziniani et provisor classium rationes etiam de perceptis et expensis dabunt.
[hasła: borkany, rektor uniwersytetu, dziekan wydziału, prowizor bursy, sprawozdanie rachunków]