Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1724 r. (tzw. Waleszyńskiego)
Edycja: Statuta Uniwersytetu Krakowskiego, red. J. Szujski, „Archiwum do Dziejów Literatury i Oświaty w Polsce”, t. 2, Kraków 1882, s. 373.
STATUTUM X.
Interpretatio praesentiae in Rectore Universitatis ex Conclusionibus Universitatis a. 1516. die 10 Martii. Omnes illi interpretantur esse praesentes, qui continuo habent residentiam in domiciliis suis Cracoviae, non obstante eo, quod aliquando exire eos contingat, aut propter hoc, nec eligantur, aut ex quacunque alia causa ad unum duos aut tres dies, vel plures. Hi omnes sicut illi, qui praesentes sunt Cracoviae eligi possunt in Rectorem, sic tamen, quod Rector antiquus administret in officio Rectoratus, quousque venerit ille electus Cracoviam. Pro quo statim facta electione Rector antiquus scribat literas nomine totius Universitatis, et cursorem pro eo mittat per Procuratorem Universitatis salariandum, ut sub poena decem marcarum, visis huius modi literis veniat Cracoviam. Quod si non venerit ita avisatus, in decem marcis iuxta statutum antiquum erit puniendus, sicut et ille, qui existens praesens Cracoviae si electus fuerit in Rectorem, nollet suscipere, secundum Statuta antiqua puniatur. [hasła: wybory, rektor uniwersytetu, prokurator uniwersytetu, przyjęcie wyboru, kara pieniężna]