Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1724 r. (tzw. Waleszyńskiego)

Edycja: Statuta Uniwersytetu Krakowskiego, red. J. Szujski, „Archiwum do Dziejów Literatury i Oświaty w Polsce”, t. 2, Kraków 1882, s. 379–381.

De Beneficiis Universitatis.

Quia grave scandalum reputatur si homines, qui alios docent, beneficia Ecclesiastica male administrant, et Officia, ad quae ratione ipsorum obligantur, negligunt, statuimus, ut singulis annis, ini[s. 380] tio commutationis aestivae, diebus non legilibus, Praepositus cum Consiliariis visitet Beneficia quisque domus suae hic Cracoviae et in Suburbiis consistentia, atque diligenter sciscitetur, an sit in integro supellex Ecclesiastica, cujus Inventaria ordinate descripta in unaquaque domo esse debent; et an officia divina secundum fundatorum voluntatem peragantur. Ruinae si sint, quod si eas possessor aut resarcire noluerit, aut neglexerit, beneficium sequestro, praevia una et altera monitione, subiiciatur. De qua visitatione ipsi Praepositi Collegiorum Dno Rectori teneantur reddere rationem post electionem aut confirmationem, ad maximum in tribus septimanis, sub poena duorum florenorum, qui quidem secundum praestitum iuramentum, omnes partes Universitatis considerare, et omnes defectus corrigere est obligatus.

Pro Parochialibus, etiam extra Civitatem consistentibus, singulis annis tempore vacationum Dnus Rector deputare tenebitur Visitatorem, unum ex Professoribus, quem ad hoc magis idoneum putaverit, qui una cum Procuratore Universitatis ad Ecclesias, Luborzycensem, Prossovicensem, Corczynensem, Premykoviensem, Ilkussiensem, Vieliciensem, Nasiechovicensem, et alias cum tempore accessuras, sumptu eorundem possessorum, singulis annis, vel saltim ad maximum triennio descendent, et de omnibus defectibus Dno Rectori fidelem relationem, [s. 381] facient, circa finem vacationum, sub poena duorum florenorum, tam per Procuratorem quam per Visitatorem incurrenda. Quod si in officiis suis possessor beneficii negligens fuerit et ruinas Ecclesia aut domus residentialis minentur, neque restaurationem curaverit, sequestrandum beneficium, praemissa una et altera monitione censemus tam diu, donec ex proventibus illius Ecclesiae sufficiens restauratio fiat. Domos etiam Universitatis Procurator singulis annis cum uno a Rectore deputando revideant. [hasła: beneficjum, prepozyt kolegium, konsyliarz kolegium, rektor uniwersytetu, kara pieniężna, prokurator uniwersytetu]