Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1724 r. (tzw. Waleszyńskiego)

Edycja: Statuta Uniwersytetu Krakowskiego, red. J. Szujski, „Archiwum do Dziejów Literatury i Oświaty w Polsce”, t. 2, Kraków 1882, s. 381–382.

De electione Decanorum.

Quamvis antiquo Statuto cautum erat, ut Decani in singulas commutationes eligerentur, vel reeligentur, tamen quia propter causas certas et rationabiles postea conclusum est, in hunc usque diem observatum, ut in facultate Theologica, Jurisconsultorum et Medica, Decanatus esset annuus et in omnibus facultatibus, ne iterato cuique, sed ex ordine singulis deferatur: singularum Facultatum posterioribus constitutionibus de electione Decanorum standum esse decernimus. In facultate tamen Philosophica, de antiqua praxi et lege bis in anno Decani electio fiat, idque pro commutatione hyemali sabbato ante festum S. Galli Confessoris ex Collegio Majori; pro aestivali vero commutatione, ex Professoribus Collegii Minoris Sabbatho ante festum S. Georgii, attenta personae diligen[s. 382] tia in tradendis lectionibus, et si non habuerit impedimentum de non absolutis actibus pro toga, per facultatem assignatis, ac alia in statutis ejusdem facultatis descripta. Theologicae autem facultatis Decani, festo S. Marci Papae, 7ma 8bris.
[hasła: wybory, dziekan wydziału]