Statuty Uniwersytetu Krakowskiego z 1724 r. (tzw. Waleszyńskiego)
Edycja: Statuta Uniwersytetu Krakowskiego, red. J. Szujski, „Archiwum do Dziejów Literatury i Oświaty w Polsce”, t. 2, Kraków 1882, s. 383–384.
De Investitura ad Minoris Collegii Professiones.
[s. 384] Quia Ordinarius Decano et Custodi S. Floriani duodecim Minorum Collegiatorum institutionem concredidit, quae illi ipsi de Jure competebat, vetans sub onere conscientiae et excommunicationis poena, ut invalidos et ad lectiones minos indoneos instituant: omnino necessarium esse judicantes: ut qui ad aliquam Lecturam e minori Collegio eligetur, teneatur institutionem statim sequenti die a Decano vel Custode S. Floriani respective petere, et iuramentum circa Institutionem praestari solitum de obedientia Ordinario exhibenda, Inventario rerum beneficii sui conficiendo, Bonis Ecclesiae non alienandis et alienatis, pro posse recuperandis praestare, et Literas Institutionis formatas sub manu et sigillo instituentis, quae gratis dari debent, accipere, nec patiantur in gravamen conscientiae suae, dicti Decanus et Custos aliquem absque institutione canonica lecturas tenere.
Indignum videtur ea, quae virtuti, industriae et eruditioni debentur, per sordes aut alias vias obliquas et illicitas quaerere. Proinde statuimus, ut si quis per corruptiones aliquem gradum aut vocationem acquirere in Universitate nostra tentaverit, et ipse illo ascensu privatus censeatur, et alium expectare cogatur.
[hasła: powoływanie, członek kolegium]