Statuty Bursy Prawników (Długosza) Uniwersytetu Krakowskiego z 1685.

Rękopis Biblioteki Jagiellońskiej, sygn. 5485, k. 1r–7r.

[k. 1r]

In nomine Domini Amen.

In statuta Contubernii Iurisperitorum praefatio.

Humanae societatis et vitae communis mutua inter mortales coniunctio nec coalescare nec conservari posset, nisi certas leges et observationes modumque vivendi praescriptum haberet. Dissolvi quippe omnia sensimque deficere ac tandem in extremam praecipitari ruinam necessum esset, nisi rerum ordo et vitae communis ratio sanctis ad normam honestatis et iustitiae legibus, quibus humanum genus regitur (arg. C. humanum Dist. 1) tanquam aurea Herculis catena teneretur; nisi quod ad virtutis disciplinam sapienter institutum est, sancta et inviolate observaret. Ut enim sanitas hominis tam diu integra est, quam diu in eo recte disposita humorum temperies viget; ita certe commune vivendi institutum, tam diu bene ordinato statu feliciter regitur, quam diu in optima animorum temperie cuncta ex praescripto virtutis geruntur vigoremque suum et integritatem leges retinent, e quibus quod religioni convenire, disciplinae congruere communique omnium saluti proficere natura receptum moribusque probatum est, legere licet (arg. C in istis Dist. 4). Id vero cum omni vita, tum praecipue in eo mutuae conversationis vinculo, in quo nobilis studiosa iuventus ad virtutem et eruditionem bono publico excolitur, summe necessarium est, cum iuvenum animi generosa quamvis et egregia indole praediti, sed fervore aetatis plerumque abrepti et necdum firmato in virtute profectu ad deteriora proniores, nisi legum observatione sedula et vigilanti disciplinae coerceantur, facile corrumpi, dissolvi et recalcitrare, ac tandem a via virtutis discere soleant poenamque mereantur (arg. 1. impunitas 7. C. de poenis).

Cui malo virorum sapientissimorum prudentia ut occurreret, in omnibus contuberniis, quae intra gremium universitatis nostrae habentur, certas leges, statuta, et consuetudines instituit, sancteque et inviolabiliter observari praecepi. Ut iuvenes disceret a teneris optimis institutis parere, vita in timore Domini, puritate conscientiae et moram probitate ducere, pacem et modestiam amare, atque sic a Deo illuminari, veraeque donum sapientiae consequi, ut aliquando sive in ecclesiastico sive in politico statu vitae integritate et praestantia doctrinae bono publico

prosint. Ea sane mens fuerat magni illius viri, et inter Polonae historiae scriptores facile principis Ioannis Długossii canonici Cracoviensis, qui pro illorum temporum conditione contubernium hoc cum erexisset, certis illud legibus et statutis bene ordinatum esse voluit. Quam quidem piam eius et beneficam fundationem edax temporum vetustas postquam sensim imminuisset, successere deinceps instinctu plane divino contuberni huius amplissimi et immortali memora dignissimi benefactores et restauratores Stanislaus Garwaski et Gregorius Borastus canonici Cracovienses, quorum munifica liberalitate et gratia contubernii istius victu et ordine iuvenum in eo disciplina florere [k. 1v] coepit, et in dies magis augeri, qua ut deinceps quoque certo ordine et regimine magis magisque vigeat et perennet, visum est, saluberrimo maiorum consilio leges eius et statuta, ex antiquis ordine collecta, aucta, et correcta (quae enim de novo emergunt, novo semper indigent auxilio c. insinuante de off. de leg. in 6) necnon authoritate superiorum et totius universitatis approbata omnibus velut in speculo proponere, et ab omnibus in debita observantia haberi decernere, ut ita Dei benedictione, peraugusti capituli Cracoviensis eximia protectione, maiorum authoritate et prudentia, nobilis iuventuus prona obedientia, felici in virtute et studiis profectu, contubernium hoc quam maxime floreat et in vigore legum conservetur. Iam igitur legum seu statutorum contubernii huius series, iuxta quam bene ordinatum eius regimen et vitae communis ratio institui debet, eiusmodi sequitur.

[hasła: fundacja, fundator, kapituła krakowska, statuty]

[k. 2r]

Statutum I.

De necessariis circa ingressum contubernii observandis

§ I

Suscipiantur ad Contubernium Iurisperitorum alumni in literis fundati ad iuridicum studium habiles, in quibus non aetas, sed virtus et profectus spectandus.

[hasła: przyjęcie do bursy, studia prawnicze, kwalifikacje]

§ II

Nullus ad contubernium admittatur, ni in metricam Universitatis Cracoviensis fuerit inscriptus et domino seniori contubernii duos aureos solverit; alioquin etiam post ingressum tam diu a mensa suspendi poterit alumnus, donec eosdem reposuerit, quos dominus senior restituere non tenebitur, etiamsi post hac propter notabilem excessum vel alia iusta de causa alumnus fuerit exclusus vel benevole migraverit e contubernio.

[hasła: warunki przyjęcia, immatrykulacja, księga urzędowa, bursa (opłata), wstępne (opłata), senior bursy]

§ III

Post ingressum contuberni quilibet contubernii huius alumnus stipulata manu sese

obstringat iuxta hanc formam: Ego N promitto domino seniori huius contuberni obedientiam in omnibus licitis et honestis, et quod statuta contubernii huius servabo, secreta domus nemini revelabo.

[hasła: przysięga, rota przysięgi, senior bursy, statuty bursy, tajemnica, posłuszeństwo]

§ IV

Ad contubernium susceptus et admissus alumnus (si se gesserit, uti debet, ac decet) per triennium duntaxat in contubernio locum habebit nec eidem suffragabitur absentia, quotiescunque intra praefatum tempus aliquis discesserit et sese absentaverit.

[hasła: okres pobytu w bursie, zastępowanie]

§ V

Nemini autem studiosorum in contubernio existentium liceat sine consensu et speciali domini provisoris vel senioris licentia domum vel alio discedere et sese absentare sub poena privationis et arbitraria.

[hasła: senior bursy, prowizor bursy, zakaz opuszczania bursy, kara arbitralna (wedle uznania seniora)]

Statutum II.

De timore Dei et officiis pietatis

§ I

Quoniam timenti Dominum non occurrent mala, ea propter unicuique alumnorum timor Dei in oculis versetur, ut tanto efficasius incumbant mediis ad vitam aeternam consequendam necessariis. Aderit piis conatibus Mater misericordiae, Deipara Virgo, si eius cultum devote promoverint praesertim in officiis pietatis rite persolvendis. Singulis enim diebus (excepta feria sexta cuiuslibet mensis, et die Sabbathi cuiusvis septimanae) officium parvum B. V. M. sine horis et vesperis mane in hypocausto communi clara voce recitabunt. Vesperi autem, sive hora a [k. 2v] domino seniore destinata decantabunt in ecclesia S. Mariae Magdalenae singulis diebus (praeter diem Veneris) litanias Laurentanas B. V. M. cum antiphona de tempore psalmo De profundis, et alii consuetis. Si autem superioribus visum fuerit etiam exceptis diebus praefata

pietatis officia post nocturnum, alias primos tres psalmos, ad litanias post verba Speculum Iustitiae, talis, quo ad primum neglectum privetur prandio, quo ad secundum, careat coena. Tempore autem quadragesimae et ieiunii ab officio vel litanias absentes aut tarde venientes, solvant tres grossos.

[hasła: nabożeństwo, modlitwa, kult maryjny, kara zawieszenia „od stołu”, kara pieniężna]

§ II

Quilibet mense ac diebus festivis sollennioribus, praecipue in festis B. M. V. singuli

alumnorum sacra confessione conscientias suas expiabunt et SS. Eucharistiae sacramentum devote sument sub onere conscientiae.

[hasła: nabożeństwo, spowiedź, eucharystia, sakramenty]

§ III

Feria sexta prima cuiuslibet mensis officium defunctorum pro animabus fundatorum huius contubernii absolvent. Qui vero recitationi illius non adfuerit, vel post primum nocturnum venerit, tribus grossis puniatur.

[hasła: nabożeństwo, modlitwa za zmarłych, fundator, kara pieniężna]

§ IV

Singulis diebus Dominicis et festis ad ecclesiam cathedralem convenient ibidque concioni aderunt sub poena privationis integri prandii.

[hasła: kościół katedralny, kazanie, kara zawieszenia „od stołu”]

§ V

Quicunque tempore officii, litaniarum vel concionis garrulus extiterit aut insolens, illaque

non recitaverit vel cantaverit, aut non expectato fine abierit, talis in victu puniatur aut poenae subsit arbitrariae domini senioris.

[hasła: nabożeństwo, modlitwa, dyscyplina, kara zawieszenia „od stołu”, kara arbitralna (wedle uznania seniora)]

Statutum III.

De observantia erga superiores

§ I

Mandato magnifici domini rectoris almae Universitatis Cracoviensis singuli pareant, et quotiescunque ad ecclesiam S. Annae, sive alio vocati fuerint, compareant divinisque tempore exequiarum aliisque actibus per mandatum magnifici domini rectoris intimatis, usque ad finem intersint, sub poena trium grossorum. Si vero saepius in hoc aliquis deliquerit, poena quoque per dominum seniorem augeatur.

[hasła: rektor uniwersytetu, nabożeństwo, egzekwie, kara pieniężna, senior bursy]

§ II

Dominum provisorem et seniorem quilibet alumnorum debito honore prosequatur, iisdemque obtemperet in omnibus licitis et honestis, potissimum in iis, quae modestiam, mores, studia, munditiem et alia morigeros homines decentia, concernunt.

[hasła: prowizor bursy, senior bursy, posłuszeństwo, dobre obyczaje]

§ III

Si quis ad dominum seniorem vocatus venire recusaverit, aut pendente iudicio, [k. 3r]

sive tempore convocationis vel alias impositum sibi silentium non servaverit, talis primo moneatur, secundo victu per septimanam privetur1, tertio excludatur.

[hasła: senior bursy, posłuszeństwo, sąd domowy, upomnienie, kara zawieszenia „od stołu”, kara wykluczenia]

§ IV

Quicunque dominum seniorem verbo scandaloso, derisorio, contumelioso, vel alio quovis modo offenderit, vel contra eundem simultates, sectas, conventicula, aut machinationes fecerit, aut verba comminatoria effutiverit, vel arma sumpserit, talis illico excludatur.

[hasła: senior bursy, zniewaga, zbiegowisko, broń, kara wykluczenia]

§ V

Nullus congregationes aliquas clamores, strepitum circa hostium vel habitationem domini senioris facere praesumat, nec per gradus ascendendo, vel descendendo aut aliomodo pulsare aut strepere audeat insolenter; alioquin talia committens primo per dominum seniorem moneatur, et si monitus desistere noluerit, puniatur victu unius diei. Si vero amplius praefatam insolentiam exercuerit, puniatur in duplo, et si saepius adhuc in his malitia exorbitaverit, tanquam incorrigibilis e domo excludatur.

1 W rękopisie: primetur.

[hasła: zbiegowisko, zakłócanie porządku, senior bursy, mieszkanie seniora, upomnienie, kara zawieszenia „od stołu”, kara wykluczenia]

Statutum IV.

De officialibus communitatis

§ I

Praepositus domus ex dispensatore a domino seniore constituatur, cuius officium erit officium B. M. V. recitandum inchoare, collectas dicere, litanias decantandas inchoare (nisi ad hoc dominus senior alium assignaverit), aliorum insolentias et excessus tempore prandii et coenae ac alias intra domum contingentes fideliter notare et domino seniori tempestive deferre, ordinem et silentium ad mensam curare, et tam benedictionem quam gratiarum actionem consuetam cum aliis respondentibus dicere in haec verba: Retribuere domine animabus famulorum tuorum, fundatorum nostrorum et omnibus nobis bona facientibus vitam aeternam. Amen.

[hasła: prepozyt bursy, skarbnik bursy, senior bursy, nabożeństawo, modlitwa, posiłki, fundator]

§ II

Consiliarii eligantur tres eadem hebdomada, qua fieri solet electio magnifici domini rectoris Universitatis Cracoviensis. Quos dominus senior pro libitu inter quinque praesentabit communitati eligendos. Et si paria vel difformia vota seu discordiae circa huiusmodi electionem intervenerint, liberum erit domino seniori constituere eosdem. Horam officium erit, causas perplexas et intricatas una cum domino seniore discutere rationibus expensarum adesse, dispensatorem in emendis et comparandis victualibus (quem ad hoc dominus senior consiliariorum destinaverit) adiuvare, in extradendis ad mensam portionibus ordinem procurare, munditiei domus attendare, et exorbitantias alumnorum domino seniori denuntiare.

[hasła: konsyliarz bursy, rektor uniwersytetu, senior bursy, skarbnik bursy, wspólnota, wybory, rachunki, zaopatrzenie]

§ III

Dispensator qualibet septimana (si sic visum fuerit domino seniori) eligatur a communitate, cui tres candidatos ad hoc officium dominus senior praesentabit, ut ex illis unus constituatur. Huius officium erit expensas pro victu communitatis facere, ex iisdemque fideliter connotatis circa finem sui officii reddere rationem coram domino seniore et consiliariis. Insuper ne supellex domestica corrumpatur, aut [k. 3v] pereat animadvertere, ligna superflua comburi

non permittere, ut in culina munditia et ordo servetur, attendere, negligentiam coci sive coctricis ac tertiani domino seniori deferre. Studiosos aliasque personas extraneas ab ingressu culinae arcere, et qui contubernales ibidem commorati fuerint, domino seniori denuntiare puniendos. Tempore offici sui eiusque administrationis liber erit ab officio et litaniis.

[hasła: skarbnik bursy, senior bursy, wspólnota, wybory, rachunki, zaopatrzenie, wyposażenie bursy, kuchnia, kucharz, kucharka, tercjan, modlitwa]

§ IV

Lectorem quavis hebdomada dominus senior constituet, qui singulis diebus dabit signum pulsu campanae quando surgendum, quando officia pietatis absolvenda, quando prandendum et coenandum, quando eundum dormitum, et quoties pulsu opus fuerit. Insuper tempore prandii et coenae, ex libro a domino seniore ad legendum sibi dato, faciet clara voce, distincte, cum debito accentu, ut cum fructu audientium legat. Quoties vero unum ex praemissis neglexerit, toties prandio vel coena privetur, aut poena pecuniaria, nempe tribus grossis puniatur. Absentes quoque ab officio, litaniis et concione fideliter notabit et connotatos tempore convocationis perleget. Candelas tempore litaniarum et officii accendet et ne destruantur attendet; alioquin, si destructae vel penitus ablatae fuerint, alias de proprio comparabit. Absoluto lectoratus officio, altera septimana portitor erit.

[hasła: lektor, senior bursy, dzwon, posiłki, lektura, modlitwa, kazanie, świece, kara pieniężna, portitor (służba stołowa) ]

§ V

Portitores duo a domino seniore constituentur, unus exlector, alter iuxta ordinem alumnorum. Utriusque officium erit fercula ad mensam debito modo deferre, aliis prandentibus et coenantibus inservire. Quoties tempore prandii et coenae officio suo non satisfecerint, toties prandio vel coenae carebunt, aut poena arbitraria punientur quam dominus senior extendere poterit etiam contra alios negligentes domus officiales.

[hasła: portitor (służba stołowa), senior bursy, lektor, posiłki, kara zawieszenia „od stołu”, zaniedbania]

Statutum V.

De ordinatione temporis et ordine studiorum

§ I

Mane hora quarta, signo campanae per lectorem dato, singuli alumni surgant media quinta, audito altero pulsu campanae ad hypocaustum commune conveniant, ibique clara voce

recitent officii parvi B. M. Virginis matutinam cum laudibus, et aliis (praeter horas vesperas et completorium). Recitationi praeibit praepositus pro tunc mensae. Absoluto officio, aliisque voluntariis pietatis officiis, quisque in sua habitatione studiis incumbat lectiones auditas privatim perlegendo, eas vel pensa memoriae mandando, ac tandem opportuno2 tempore unusquisque suas lectiones audiat pro captu, aut privatas scholas frequentet. Sacrificum missae quotidiae audiat et prandium subsequatur, quo finito, debito ordine et sedulitate impensa, lectiones suas et studia tractent de iisdem ac suo profectu, quotiescunque a domino seniore aliquis requisitus vel interrogatus fuerit, quivis respondeat et rationem diligentiae suae perhibeat: sive id fiat tempore convocationis, sive tempore visitationis, aut pro opportunitate domini senioris. Coena et litaniae fiant ut supra praescriptum in statuto II § eius I et inferius in statuto 6 § I. Vesperi vel noctu, hora octava in medio horologio, lector det signum campanae, ut quilibet in sua camera commoretur, ibique sedeat, et conquiescat. Quicunque vero post praefatum pulsum campanae in aliena habitatione [k. 4r] repertus furerit, talis primo per dominum seniorem moneatur, secundo careat totius diei, tertio trium dierum, quarto totius hebdomadae, quinto excludatur.

[hasła: porządek dnia, dzwon, izba wspólna, modlitwa, prepozyt bursy, wykłady, powtórki, ćwiczenia, dysputy, msza św., szkoły prywatne, senior bursy, lektor, upomnienie, kara zawieszenia „od stołu”, kara wykluczenia]

§ II

Ut re non nomine tantum dicatur Contubernium Iurisperitorum singuli lectionem saltim unam in iure audiant. Erit autem obligatus dominus senior scripta studiosorum in contubernio existentium revidere, eos examinare, et si quis illorum minus diligens repertus fuerit, commonere, vel punire negligentem. Semel a lectione absens, vel a schola careat prandio vel coena, quoties aliquis non audierit, vel potius nullam, aut scholam non frequentaverit mensa, donec resipuerit privetur.

[hasła: wykłady, powtórki, ćwiczenia, notatki z wykładów, pilność, kara zawieszenia „od stołu”]

§ III

Diebus Dominicis et Sabbativis, ii qui publicas audiunt lectiones, singulis actibus

disputationis in Collegio Maiori peragi solitis intersint, sub poenis arbitrariis.

[hasła: wykłady, dysputy, Kolegium Większe, kara arbitralna (wedle uznania seniora)]

§ IV

2 W rękopisie: oportuno.

In communi hypocausto contubernii singulis septimanis decisiones quaestionum a seniore ordinatarum fiant, exceptis iis temporibus, quibus studia publica silent in Universitate Cracoviensi. Quod si quis assignatam sibi ad decidendum quaestionem determinato per dominum seniorem tempore non deciderit, vel ad eam oppugnadam destinatus oppugnare renuerit, talis puniatur victu per integram septimanam.

[hasła: izba wspólna, dysputy, kara zawieszenia „od stołu”]

§ V

Testimonia suae diligentiae et frequentationis a suis dominis professoribus obtenta coram domino seniore qualibet septimana exhibeant alumni, quodsi aliquis eorum testimonium non attulerit, et exhibuerit, primo careat portionibus per unam diem, secundo per triduum, tertio per septimanam, quarto maneat negligentem poena exclusionis. Lingua latina alumni ad invicem loquantur. In transgressorem poena arbitraria per dominum seniorem extendatur.

[hasła: świadectwa pilności, senior bursy, kara zawieszenia „od stołu”, kara wykluczenia, język łaciński, kara arbitralna (wedle uznania seniora)]

Statutum VI.

De convictu

§ I

Prandium diebus festis et Dominicis sit post missam cantatam in ecclesia cathedrali Cracoviensi celebratam, diebus autem feriatis hora undecima, si commode fieri poterit. Coena tempore hyemali sit hora quinta, aliis temporibus hora sexta vel septima, aut iuxta ordinationem domini senioris. Postquam audierint pulsum campanae singuli ad hypocaustum commune convenient, ibique accumbent eo ordine, quo collocati sunt a domino seniore, praemissa benedictione mensae, ac demum finito prandio vel coena gratiarum actione, quam inchoabit praepositus aut si adfuerit presbyter sive alius in ordinibus constitutus alumnus. Nemo vero a mensa ante gratiarum actionem abire praesumat [k. 4v] nisi rationabili causa superveniente. Qui tarde venerint ad mensam ultimum locum occupabunt pro illa vice, qui vero pro negligentia vel excessu caruerint victu, nequaquam accedant ad mensam communem sub poena arbitraria per dominum seniorem imponendam.

[hasła: posiłki, nabożeństwo, senior bursy, izba wspólna, dzwon, modlitwa, senior bursy, prepozyt bursy, spóźnienie, kara arbitralna (wedle uznania seniora)]

§ II

Tempore prandii silentium servent, et sine clamoribus, detractionibus, murmurationibus iocis et alia quavis insolentia lectioni lectoris attendant. Si aliquis in his gravius excesserit vel silentium a domino seniore sibi impositum ad mensam non servaverit, victu pro qualibet vice privetur quodsi neque hanc curando poenam amplius exorbitaverit, e domo excludatur.

[hasła: posiłki, lektor, czytanie przy stole, zachowanie ciszy, senior bursy, kara zawieszenia „od stołu”, kara wykluczenia]

§ III

Portiones absentium per dispensatorem non serventur, sed familiae cedant, nisi in negotio communitatis aut cum scitu domini senioris quispiam abfuerit.

[hasła: posiłki, skarbnik bursy, służba (familia), senior bursy]

§ IV

Nullus circa tabulam cultrum vel orbem alienum occupare, aut rixas dissensiones excitare, multo minus iniurias alteri inferre praesumat, et si alicui inferrentur aliquid adversi, patienter ferat ac tandem domino seniori exponat, ut pro ratione excessus poenam contra delinquentem decernat. Et si aliquis alumnorum in quopiam ex praefatis reus inventus fuerit, victu totius diei careat, si vero gravitas illatis iniuriae maiorem poenam exposcat iuxta arbitrium domini senioris puniatur similiter et illi qui praetermisso ordine alium loco priorem in accipiendis portionibus antevenerint, vel easdem praeripuerit, vel alias levitates circa prandium vel coenam exercuerint, poenis subsint arbitrariis.

[hasła: kłótnie, spory, dyscyplina, porządek przy stole, senior bursy, kara zawieszenia „od stołu”, kara arbitralna (wedle uznania seniora)]

§ V

Ad secundam mensam sedebant consiliarius, dispensator et portitores et quicunque fuerint cum scitu et consensu domini senioris commensales. Tertianus serviet illis tempore prandii et coenae. Si vero a contubernalibus seu alumnis aliquis Cracovia discesserit, vel aliqui discesserint, tempore illorum absentiae pecunia pro victu septimanatim dari solita in defectu expectantium, cedet domino seniori in usum proprium, similiter et pro iis, qui carentia vel privatione victus pro aliquo excessu puniti fuerint.

[hasła: konsyliarz bursy, skarbnik bursy, senior bursy, tercjan, posiłki, izba wspólna, dzwon, modlitwa, prepozyt bursy, kara arbitralna (wedle uznania seniora)]

Statutum VII.

De mutua contubernalium concordia

§ I

Mutuam vitae consuetudinem omnes alumni concorditer servent, unus alterum in studiis et perplexitatibus literariis iuvet, conferentias ex lectionibus cohabitantes privatim sine clamore faciant, nec se invicem in studendo impediant, nullus alumnorum personas extraneas ad contubernium introducat sub poenis arbitrariis.

[hasła: wspólnota bursy, pomoc w nauce, cisza i porządek, zakaz wprowadzania osób obcych, kara arbitralna (wedle uznania seniora)]

§ II

Simultates, contentiones, tricas vel conspirationes seminare, verba convitiosa, calumniosa, imprecatoria, inhonesta sive scandalosa proferre nullus audeat sub poenis arbitrariis domino seniori reservatis.

[hasła: spory, intrygi, obelgi, przekleństwa, kara arbitralna (wedle uznania seniora)]

[k. 5r]

§ III

Arma ad laedendum apta, ut gladios, bombardas, sclopos, et alia quaevis armorum tam ferreorum quam lingneorum genera, in camera sua, vel aliena nemo servet, nec habeat, sed illa ad dominum seniorem deferat. Alioquin si in alicuius habitatione, sive in alio quocunque loco infra contubernium reperta fuerint dominus senior eadem tollet suique iuris faciet.

[hasła: zakaz przechowywania broni, broń palna, broń biała, senior bursy, kontrola , kara arbitralna (wedle uznania seniora)]

§ IV

Si quis alterum diffamaverit aut arma qualicunque contra aliquem strinxerit vel portaverit, pro primo mensa totius septimanae carebit, pro secundo unius mensis victu communi privabitur, pro tertio excludetur.

[hasła: zakaz używania broni, zniesławienie, kara zawieszenia „od stołu”, kara wykluczenia]

§ V

Quicunque contra alium vel alios quemcunque famosum libellum scribere, publicare, assigendo vel proiiciendo ausus fuerit, et de eo convictus fuerit, ille parti laesae solennem deprecationem faciet et pro poena victu communi per unum mensem carebit. Si iterato id ipsum

attentaverit, tanquam infamis de iure e contubernio proscribetur. Quodsi aliquis alterum vel se mutuo maxillaverit vel maxillaverint, percusserit vel percusserint, depilaverit vel depilaverint, sive alio modo violentas manus iniecerit vel iniecerint, mutuam exercuerit vel exercuerint pugnam, aut gladium unus contra alium vel ad invicem evaginare ausus fuerit vel fuerint, vel ligneis baccillis duellum cum laesione non cruenta inierint, talis vel tales, in aliquo ex recensitis reus vel rei, carentia victus per unum mensem puniatur. Ast si offensa seu laesio fuerit gravior, verbi gratia ad effusionem sanguinis aut (quod absit) cum mutilatione, aut si laicus contra clericum et e contra clerici mutuo se insurrexerint manusque violentas sibi iniecerint, tales exnunc ex contubernio exclusi magnifico domino rectori vel admodum reverendo domino provisori deferantur, iuxta gravitatem gravius puniendi.

[hasła: paszkwil, zniewaga, oszczerstwo, kara arbitralna (wedle uznania seniora), kara zawieszenia „od stołu”, kara wykluczenia, spoliczkowanie, okaleczenie, rękoczyn, broń, użycie broni, duchowny, prowizor bursy, rektor uniwersytetu]

Statutum VIII.

De aliis variis delictis puniendis.

§ I

Nullus tabernas vel loca, in quibus vinum, mulsum, cerevisia, crematum, aut alias liquor venditur, visitare praesumat sub poena arbitraria prima vice. Si secundo ibidem visus, vel repertus fuerit, careat vistu per septimanam; si tertio in tali loco fuerit, excludatur.

[hasła: karczma, wino, piwo, miód pitny, gorzałka, alkohol, kara arbitralna (wedle uznania seniora), kara zawieszenia „od stołu”, kara wykluczenia]

[k. 5v]

§ II

Domus laenonum, seu domus suspectus, aut alia loca, in quibus inhonestae vel suspectae mulieres habitant, aut versantur, nemo ingrediatur. Quod si quis de hoc delatus fuerit, vel ipsemet de se coram aliquo id ipsum propalaverit, talis exnunc excludatur.

[hasła: prostytucja, dom publiczny, kara wykluczenia]

§ III

Inhonestas mulieres aut suspectas, imo etiam honestas puellas, nemo studiosorum in contubernio existentium introducere audeat ad contubernium aut cameram sub poena exclusionis.

[hasła: prostytucja, zakaz wprowadzania osób obcych, kara wykluczenia]

§ IV

Ab ebrietate et compotationibus, tam intra quam extra contubernium, singuli alumnorum abstineant. Alioquin, si quispiam inebriatus fuerit, primo privetur victu per totam hebdomadam, secundo per duas, tertio idipsum faciens excludatur. Si vero etiam prima vice potus seu ebrius clamores, insolentias aut scandalum aliquod facere praesumpserit, careat victu per mensem, et si adhuc amplius aut gravius excesserit, excludatur e contubernio. Nec quisquam ebriosus aut saepius tumulentus in contubernio toleretur.

[hasła: pijaństwo, kara zawieszenia „od stołu”, kara wykluczenia, zakłócanie porządku]

§ V

Si quis tumultus publici complex extitertit, aut se eidem immiscuerit, aut saltim inter tumultuantes visus fuerit, e contubernio excludatur. Similiter si quis extra contubernium excessum fecerit scandalosum, vel alicui damnosum, praeter compensationem damni, aut iniuriae, careat victu pro ratione delicti vel si eius gravitas poscat, excludatur.

[hasła: zamieszki, kara wykluczenia, zakłócanie porządku, kara zawieszenia „od stołu”]

Statutum IX.

De honesto et utili domus.

§ I

Quilibet alumnorum honestatem in moribus et in conversatione servet, nemo lusum cartifoliorum, alearum vel alterius generis ludum exerceat. Aliquin reus primo moneatur, secundo careat victu per septimanam, tertio excludatur. Insuper nemini licitum sit in contubernio tangere lyras vel alia musices instrumenta sub poena arbitraria per dominum seniorem imponenda, et quaecunque ludorum instrumenta in contubernio reperta fuerint a domino seniore recipiantur. Aves quoque et canes nullus in contubernio foveat sub poenis arbitrariis.

[hasła: gra w karty, gra w kości, zabawy, upomnienie, kara arbitralna (wedle uznania seniora), kara zawieszenia „od stołu”, kara wykluczenia, gra na lirze, instrumenty]

§ II

Supellex domus integre mundeque servetur. Si quis vero fenestras seu orbiculos, fores,

mensam vel fornacem aliasque res contuberni destruxit aut laeserit curabit illas [k. 6r] reparari

vel solutionem pro iis praestabit, aut in defectu aeris victus eidem subtrahetur pro aestimatione damni comissi. Nec audeat quisquam lumen seu candelam accensam ad parietem affigare sub poena arbitraria. Si vero per talem candelae appositionem exustio causaretur, ad restitutionem damni tenebitur. Quod si periculam incendii alicuius causa oreretur, exnunc excludatur. Hinc etiam in cameris ignis ex carbonibus vel lignis minime foveatur sub poena duodecem grossorum, exceptis iis, qui caminos ad fornacem habuerint propter calefactionem tempore hyemis faciendam ignemque caute et modeste adhibeant. In aestate tamen nemo habeant in sua camera ignem vel candelam accensum sub poena trium grossorum.

[hasła: wyposażenie bursy, oświetlenie, ogrzewanie, odszkodowanie, pożar, kara arbitralna (wedle uznania seniora), kara pieniężna]

§ III

Mundites intra contubernium et in cameris servetur, nec quisquam permittatur in camera habere vasa immunda foetida, aliasque sordes et foetores sub poena sex grossorum. Si vero aliquis contubernalium extra habitationem suam aliquo loco contubernii ut in atrio, in ambitu, vel alibi immuditiem commiserit, primo solvat tres grossos, secundo puniatur in duplo, tertio careat victu per septimanam, et si nimium fuerit sordidus graviori poena a domino seniore mulctetur . Praeterea si quis contubernalium e camera sua vel aliena aquam, urinam vel alium liquorem, per fenestram, per canalem aut tectum effundere, aut sordes eiicere praesumpserit poenam sex grossorum subeat, vel si immunditia excesserit graviori poena delinquens puniatur. In loco denique secreto aditus et sedes non commaculetur aut sordibus praepediatur nec illum cum lumine aut candela accensa sine laterna quispiam audeat ingredi sub poena trium grossorum aut poenis arbitrariis.

[hasła: nieczystości, toaleta, kara pieniężna, kara zawieszenia „od stołu”, kara arbitralna (wedle uznania seniora)]

§ IV

Domus aperiatur et claudatur iuxta dispositionem domini senioris, et nemo eandem, sine

scitu et consensu illius, aperire vel claudere aut ipsam clausionem a domino seniore destinatam impedire audeat, sub poena exclusionis. Ante ostium vel in limine domus nulli liceat stare sub poena sex grossorum. Qui vero in vestibulo domus vel ante eius ostium aliqua conventicula, clamores vel insolentiam facere praesumpserit, privetur victu per septimanam. Qui rixas, contentiones vel pugnam ibidem fecerit e contubernio proscribatur. Nocturno tempore nemini et alumnorum domus aperiatur et si aliquis sero venerit, non intromittatur. Si vero clamorem, strepitum vel nimium pulsum ante contubernium noctu fecerit e contubernio excludatur. Porro

qui fores ostii noctu concutere, vel aliquod scandalum patrare praesumpserit talis e contubernio exclusus pro gravioribus poenis ad M.D. rectorem remittatur.

[hasła: zamykanie bursy, kara wykluczenia, kara pieniężna, kara zawieszenia „od stołu”, cisza nocna, rektor uniwersytetu]

[k. 6v]

§ V

Servitore domus licet deliquerint, nemo alumnorum punire, multo minus violentas in illos iniicere manus praesumat, alioquin poenis arbitrariis subiaceat. Nullius quippe studiosorum iurisdictioni servitores erunt subiecti, sed dominus senior eosdem, omnemque familiam domus suscipiendi, puniendi et removendi habebit facultatem.

[hasła: służba (familia), rękoczyn, jurysdykcja seniora]

Statutum IX.

De inquisitione et iudicio.

§ I

Inquisitio in cameris quavis septimana bis aut ter per dominum seniorem fiat. Nemini vero alumnorum licitum sit sine scitu et consensu domini senioris extraneas personas noctu detinere aut pernoctationes locum iisdem in contubernio impertiri sub poena privationis victus per totam septimanam, quam poenam et illis incurrent, qui in contubernio non pernoctaverint prima vice. Qui autem altera vice non pernoctaverit in contubernio sine consensu domini senioris careat victu per duas hebdomadas; tertio non pernoctans excludatur. Insuper tempore visitationis seu inquisitionis domino seniori pateat aditus ad quamlibet habitationem, ne ante fores stare oporteat sub poena privationis prandii. Quod si pertinaciter aperire vel intromittere nollet dominum seniorem simpliciter excludatur.

[hasła: inspekcja, zakaz wprowadzania osób obcych, nocowanie, kara zawieszenia „od stołu”, kara wykluczenia]

§ II

Iudicium quotiescunque fuerit opus per dominum seniorem causae omnes summarie

decidantur. Contumaces puniatur iuxta statutum tertium superius descriptum.

[hasła: sąd domowy, senior bursy, rozstrzyganie sporów, jurysdykcja seniora]

§ III

Tempore iudicii quo ad causas perplexas vel intricatas, quoties a domino seniore vocati fuerint, consiliarii domus adsint vel aliquis eorum, qui se honeste et reverenter habeant ad dominum seniorem, unus alteriurs votum non interrumpat, nec impendiat, sed per dominum seniorem requisiti, vota sua pronuntient iuxta exigentiam veritatis et iustitiae, cum modestia tamen et sine clamore silentio ab aliis servato. Quod si alicui a domino seniore impositum fuerit et non siluerit, monitus puniatur poenis arbitrariis. Et si notabilis in hoc irreverentia vel contemptus contra dominum seniorem obtigerit delinquens exclusione delictum eluat. Nemo insuper alumnorum consiliarium, vel consiliarios ad iudicium vocatos verbis derisoris, vel sub sanatoriis infestare praesumat sub poena sex grossorum. Et si verba fuerint asperiora, mordacia aut comminatoria poenam subaeat iuxta statutum septimum.

[hasła: sąd domowy, konsyliarz bursy, senior bursy, zniewaga]

§ IV

Executio poenarum, si non fierit, aut per inquilinos impediretur, liberum erit [k. 7r]

domino seniori adhibere etiam extraneas personas ad coercendam contubernalium insolentiam et puniendos eorum excessus. Omnes autem mandato aut decreto domini senioris contravenientes, aut illis executionem impedientes e contubernio proscribantur.

[hasła: egzekucja kar, senior bursy, kara wykluczenia, wyrok seniora, jurysdykcja seniora]

§ V

Convocatio instar iudicii esse debet diebus Sabbativis (nisi eam propter ingruente festivitatem vel aliam causam legitimam differre vel anticipare oporteat) hora a domino seniore destinata, ut in illa dispensator, lector, portitores modo superius descripto constituantur rationeque expensarum fiant. Et si quas in domo deordinationes fieri contingat per dominum seniorem reformentur. Dato igitur per pulsum campanae signo singuli ad commune hypocaustum convenient ibique silentium et modestiam servabunt, ac tempore electionis dispensatoris vota sua ordine dabunt. Nemo vero in convocatione vocem locumque habeat ex iis, qui poenam sibi assignatam necdum adimplevere. Caeteri participantes omnes adsint sub poena unius grossi. Omnes vero poenae, tam pecuniariae quam pro negligentia per privationem victus communis imposita, cedant in usum proprium domino seniori, ut se tanto diligentiorem et operosiorem in administratione sui officii exhibeat, exceptis tamen iis carentiis, quae pro officio, concione et litaniis neglectis statutae communitatis erunt. Pariter pensiones pecuniariae et aromata a Iudaeis aliquoties per annum dari solita spectabunt ad solum dominum seniorem.

[hasła: zebranie, skarbnik, lektor, rachunki, sprawozdanie, grzywny, senior bursy, dochodyopłaty, Żydzi, kozubalec]

Praefata Contuberni Iurisperitorum statuta cum omnibus suis paragraphis ex antiquis eiusdem contubernii legibus ordine collecta, aucta et reformata a perillustribus clarissimis et admodum reverendis dominis sacrae theologiae et utriusque iuris doctoribus et professoribus diligenter revisa, perlecta, mature discussa et correcta in publica clarissimorum dominorum professorum totiusque Universitatis Cracoviensis convocatione anno Domini millesimo sexcentesimo octuagesimo quinto, die decima nona Septembris (dato de iis approbandis puncto speciali in tenore dicta convocationis) proposita sunt. Que quidem statuta revisa et correcta perillustres clarissimi admodum reverendi et excellentissimi domini omnium facultatum doctores et professores in eadem convocatione praesentes totaque Universitas Studii Generalis Cracoviensis in communi hypocausto domus Collegii Maioris ad sonum campanae collegialiter congregata, unanimi omnium consensu in omnibus et singulis paragraphis, punctis, clausulis et conditionibus universis approbaverunt, confirmaverunt, ratificaverunt et eadem statuta sic approbata inter conclusiones universitatis inseri et inscribi, inserunt utque ab omnibus et singulis tam Garvascianae, quam Borastovianae fundationis alumnis aliisque studiosis in dicto Contubernio Iurisperitorum habitantibus, diligenter observentur et adamussim teneantur demandarunt authoritate rectorali et almae Universitatis Studii Generalis Cracoviensis. In quorum fidem suprascripta3 statuta sigillo pensili eiusdem Universitatis Cracoviensis communita manu propria subscripsimus. Cracoviae in Collegio Maiori. Anno die mense quibus supra.

[hasła: statuty, zatwierdzenie, zgromadzenie ogólne uniwersytetu, Kolegium Większe, fundacja, pieczęć]

3 W rkps następuje przekreślone: mandat.