Weichbild magdeburski w układzie śląsko-małopolskim.
Tekst oficjalny
Commune incliti Poloniae Regni privilegium constitutionum et indultuum publicitus decretorum approbatorumque, ed. I. Lascius, Cracoviae 1506, k. 176–197 Edycja krytyczna: Maciej Mikuła
Prolog

[k. 176]
Prologus in ius Maÿdeburgense.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Hoc opus locatum est supra firmum fundamentum, de quo dicit Apostolus: fundamentum nemo aliud ponere potest, preter id, quod positum est, quod est Christus. Ubi enim Christus fundamentum non est, ibi nullius boni operis potest superesse edificium. Ad invocacionem [ a] summe et individue Trinitatis, exemplum laudabile me compellit et ratio violenta, quia quod a maioribus factum esse dinoscitur, id a minoribus quoque observari debeat. Mos quippe retinendus est fidelissime vetustatis, licet enim non exemplis, sed legibus est iudicandum, verumtamen exemplum aliquis potest sequi maxime, ubi recte factum aliquod intuetur. Ad probandum, sed quod in quolibet principio a gloria Trinitatis debeat auxilium peti, sola ratio sufficere potest, cuiuslibet enim rei potissima pars est principium, et ex iis, que inordinate inchoata sunt, non potest aliquid ordinate agi. Per se patet, qualiter bene et laudabiliter omnia geruntur, si principium fuerit decens et amabile Deo, nam vix bono peragantur exitu, que malo inchoata sunt initio. Quibus omnibus luce clarius apparet, qui [s] finis laudabilis a bono dependet principio et tamquam suo maiori subiacet. In quo quidem principio cautius est agendum. Cum enim inceptio omnium est gravissima, ne is, qui se putat stare, in foribus delinquat, ad causam causarum, Tu, pro auxilio recurrat, necesse est. Ipsa nanque benedicta Trinitas est, in cuius nomine et consilio omnis actus progreditur. Sic enim ad omnipotentis Dei presidium debemus oculos erigere, ut non in armis sciencie vel eloquentie iaculis confidamus, sed omnem spem et omne propositum erigamus ad providentiam Trinitatis, ipsa enim laborantibus aurem apperit et inclinat, propter quod nos sermo propheticus exhortatur: Apprehendite disciplinam et sapientiam, nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta [Ps 2,12]. Felix exhortacio, dulce consilium. Qui enim apprehendit Christum, ut verum fatear, apprehendit summum bonum. Ipse enim est sapiencia, iusticia, veritas, fortitudo, sanctitas. Et qui ignorat sapienciam et Scripturas, Christum ignorare, scripture testimonio, perhibetur. Christus etenim Dei virtus est sapiencia. Ignorantia autem Scripturarum ignorantia est Christi. Iuxta apostolicum: apprehendite siquidem sapientiam, que insipientiam procul pellit, egressus enim unius, alterius operatur ingressum. Cum renunciatur improbitas, nascitur virtus et cum eycitur superbia, adest humilitas. Et iterum qui sapientiam non apprehendit, improperabitur ei a Domino, et ideo sacerdotio non fungetur [k. 176v] et in tenebris ignorantie latitans, mentis oculis excecatus, iustitiam invenire non poterit.

Sine qua, etsi ceterarum virtutum in ipso fulgeant radii, pro nichilo tamen reputantur. Ipsa enim iustitia est, que inter ceteras virtutes perfectissima dicitur, que iura omnibus distribuit et ea de causa iustitia appellatur. Illius omnes obediant iudicio. Hec est enim illa virtus laudabilis, que diffinitione nobili diffinitur. Iusticia est constans et perpetua voluntas, ius suum cuilibet tribuens, que concupiscentie conatus sua virtute comprimit, ac desideria refrenat. Cum igitur subiectum libri presentis nullum sit aliud ponere preter ius et iusticiam, felix liber cui tam nobile famulatur subiectum, felix ille vir, inter cuius verba liber iste, sicut mirrhe fasciculus poterit commorari. Merito ergo, qui opus tantum aggreditur, ut librum signatum septem sigillis apperiat, summe Trinitatis auxilium expetet et imploret. Ego, siquidem illud scriptum attendens, quod nemo altiorem locum in scholis quibusvis teneat, nisi cui laboris assiduitas et studiorum prolixitas suffragatur, quamvis inter ceteros lectores minimum me reputans et ignorantie mee tenebras non ignorans, excusare me deberem, et cum propheta dicente: a.a.a. Domine Deus, ecce nescio loqui, qui puer ego sum [Jr 1,6], quoniam altus est puteus scientie sapientie, et non est cum quo hauriam, quemadmodum mulier Chananea locuta est cum de Dei omnipotentis Filio, qui aquam vivam distribuit et largitur, tamen confisus de misericordia eius, opus presens aggrediar, spem gerens firmissimam, quod de fonte gratiarum suarum ad siccitatem meam rivulum derivando, de pane sue consolationis, ne in via deficiam, buccelam mihi porriget. Sed ne prolixitas, que frequenter parit fastidium, sermonem protrahat in immensum, brevibus iam orationem meam absolvam. Non in armis scientie vel eloquentie iaculis confisus, sed omnem spem, omnem propositum referens ad omnipotentis Dei legis consilium, que lex est omnium naturaliter salus, fundo principium super lapidem angularem, qui est Christus Ihesus, Alpha et Omega, principium et finis.

a skrót go, wyraz nie wyst ę puje w r ę kopisach

[hasła: prolog]
cesarz, kadencja, miara, waga]