Statuty Kolegium Prawników (Collegium Iuridicum) Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 53, s. 25-26
Statutum XXIII
De charitate mutua
Quemadmodum sine via pervenit nullus, quo tendit, ita sine charitate, quae via est, non ambulare possumus sed errare (can. Charitas, dist. 2. de Poenit), ut igitur recte in omnibus ambulemus et ne in quopiam erremus. Statuimus quatenus in nobis mutua charitas [quae est omnium bonorum radix (can. Quia radix. loc. cit.)] servetur. Nos invicem, non propter aliquas utilitates, non propter affinitates vel consangvinitates, sed propter hoc tantum, quod (iux. d. can. Chartas. §. Proximos) naturae nostrae simus participes diligamus. Nihil in nobis nocendi cupiditate fiat, sed omnia consulendi charitate nihil immaniter, nihil inhumaniter (can. Prodest. 2. 3. 9. 1). Nun[s. 26] quam a nobis etiam in adversis (quae Deus avertat) charitas recedat; quia eo ipso, si a nobis, etiam in illis recederet, simulata foret (can. Ficta charitas. d. dist. 2. de Poenit.) semper maneat; quia alias quae aliquando deseri potuit, nunquam vera fuit (can. Charitas quae. loc. cit.) radicetur in nobis, sic omnia mala eradicabuntur. Ubi enim charitas radicata est, ibi nihil mali esse potest (can. Radicata. d. dist. 2. de Poenit). [hasła: miłość wzajemna]