Statuty Wydziału Prawa Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 54, s. 3-5.

Prophasis ad statuta Facultatis Iuridicae Universitatis Cracoviensis Studii Generalis

Animam corpori, Reipublicae et cuicunque communitati statuta ac leges neccessarias esse nemo est, qui ambigat. Anima instar Reginae in proprio Regno praeest, corpori imperat et [s. 4] iubet lex in Republica hoc idem operatur. Imperat honesta, prohibet contraria (I. nam et Demosthenes, Df. de Legib.) Tollat, qui potest, anima de corpore, ipsum sustulit corpus, amoveat a Republica leges, omnem eius evertit statum, sine quibus (si Cicer. Lib. 3. de Legibus dabitur fides) nulla domus, nulla civitas, nulla gens, imo nec ipse mundus consistere potest. Ut igitur et nostra Facultas Iuridica, Deo propitio, diu feliciterque consistat, leges seu statuta (quae sunt donum Dei. d. I. nam et Demosthenes) [s. 5] sequentia inhaerendo (l. 3. C. de Legib.) inviolabiliter observabit, illis utiliter latis, parendo (d. I. nam et Demosthenes) sacrosancte obediet, secundum eas vivet, nec in quopiam earum tenorem violabit. Reum quippe ante conspectum divini iudicis se noverit esse, qui nititur utiliter definita rescindere ac roborata quolibet ausu violare (can. Loci nostri. 35. q. 9).